Athenaeum Illustre (Pays-Bas)

De ATHENAEO ILLUSTRI

ATHENAEUM ILLUSTRE, renatum quidem illud, societas Amstelodamensis est, anno MMXII constituta, idest CCCLXXX annis post antiquum Athenaeum Illustre anno MDCXXXII conditum, quod tamen decursu saeculorum magno doctrinarum detrimento iam dudum evanuit.

Sodales nostri novi ATHENAEI ILLUSTRIS, sibi hoc propositum habent, ut disciplinis, quotquot in orbe Occidentali floruerunt, docendis librisque de eisdem in lucem edendis eo modo faveant, ut curriculum studiorum in Universitatibus et Gymnasiis Batavicis iam tritum et consuetum aliis subsidiis compleant. Est igitur circulus Latine loquentium, ad quem magistri ac professores qui Latine doceant aut acroases faciant saepicule invitantur.

ATHENAEI ILLUSTRIS sodales commercium quaerimus cum aliis aliorum omnium gentium in toto orbe terrarum institutorum circulorumque sodalibus, qui Latinitati atque bonis litteris utriusque linguae faveant.

Si plura de nobis scire cupis, scribas quaeso ad info@athenaeumillustre.org.

Camillus Schutte (Président d’Atheneaum Illustre) – intervention en latin puis en anglais:

A propos Elen Buzaré

Elen Buzaré est actuellement chargée de comptes entreprises dans un cabinet de courtage d'assurance à Lyon et spécialisée en responsabilité civile. Elle apprend le latin en autodidacte avec la méthode Lingua Latina per se Illustrata (LLPSI) de Hans Orberg et l'appui d' étudiants de l'ENS Lyon. Elle a créé un groupe de discussion Yahoo qui a pour objectif de mieux faire connaitre cette méthode: http://fr.groups.yahoo.com/neo/groups/methode-orberg/info

Laisser un commentaire

X