Lecture cursive : Les Guerres Puniques – Hannibal

LES GUERRES PUNIQUES

   Six ans à peine après la mort de Pyrrhus, les Romains engagèrent la lutte contre la puissante république de Carthage. L’enjeu de cette lute qui dura plus d’un siècle (264-146) fut d’abord la Sicile, puis la suprématie sur le bassin méditerranéen.

 

I. La première guerre punique (264-241)

   La lutte, longtemps indécise, eut pour théâtre la Sicile.

Victoire navale de C. Duilius (260)

1. C. Duilius Poenos navali proelio primus vicit. 2. Qui, quod viderat Poenorum naves celeriores esse navibus Romanis, jussit nautas facere manus ferreas, corvos vocatas. 3. Quibus corvis Romani hostium naves arripiebant ; deinde, ponte facto, eorum naves invadebant et gladio velut in proelio terrestri pugnabant. 4. Itaque Romani, qui fortiores erant, facile victores fuerunt. 5. In illa pugna triginta hostium naves captae sunt, tredecim deletae. 6. Duilius Romam victor rediit et primus navalem triumphum egit. 7. Nulla victoria Romanis gratior fuit, quod non solum terra sed etiam mari potentissimi fuerant. 8. Itaque in honorem Duiliiin foro posita est columna, navium rostris ornata. 9. Quae columna rostrata vocata est.

   Enhardis par leur succès, les Romains, sous la conduite de Régulus, transportent la guerre en Afrique.

Le dénuement de Régulus

1. Regulus, propter res bene gestas, imperator factus est. 2. Eodem autem tempore, villicus ejus periit ac servus simul fugit, instrumento rustico ablato. 3. Tum Regulus petivit ut Romani alium imperatorem in Africam mitterent. 4. Timebat enim ne, parvo agro deserto, uxor et liberi in inopia viverent. 5. Senatus constituit Regulum ista cura liberare. 6. Itaque ea quae Regulus amiserat publica pecunia ei reddi jussit. 7. Quibus rebus a senatu decretis, Regulus Africam petiit ibique nonnullis proeliis Carthaginiensium opes fregit. 8. Illi, de victoria desperantes, a Romanis pacem petiere. 9. Cum autem Regulus nollet eam nisi durissimis condicionibus dare, Carthaginienses a Lacedaemoniis auxilium petierunt.

Le serment de Régulus

1. Lacedaemonii Xanthippum, virum belli peritissimum, Carthaginiensibus miserunt, a quo Regulus victus est. 2. Duo tantum milia hominum ex omni exercitu Romano superfuerunt. 3. Regulus ipse captus et in vincula conjectus est. 4. Deinde ab ipsis hostibus Romam missus est, ut de permutatione captivorum cum senatu ageret. 5. Regulus his verbis fidem Carthaginiensibus dederat : 6. « Nisi Romani captivos vobis reddiderint, ego ipse Carthaginem redibo in servitutem. » 7. Postquam Regulus Romam venit, senatui suasit ne captivos Poenis redderet. 8. « Nolite, inquit, vitae meae parcere : ego enim jam confectus sum senectute, captivi autem validi juvenes sunt et boni duces. » 9. Cujus auctoritas valuit et captivi Romae retenti sunt.

10. Deinde Regulus, cum propinqui et amici ei suadere vellent ut Romae maneret, tamen Carthaginem rediit. 11. Nam quanquam sciebat hostes saevos esse, tamen fidem servare voluit. 12. Carthaginienses crudelissimis suppliciis eum necaverunt.

Victoire navale des îles Egates et fin de la première guerre punique

1. C. Lutatius consul finem primo bello Punico imposuit. 2. Ei nuntiatum erat maximam Poenorum classem ex Africa ad Siciliam properare. 3. Erant autem plurimae naves, commeatum vehentes ad eum exercitum, cui in Sicilia praeerat Hamilcar. 4. Lutatius, cum classis adventum exspectare nollet, constituit pugnam cum Poenorum classe prope Aegates insulas committere. 5. Nec longa fuit pugna : Carthaginiensium naves, oneribus suis impeditae, aut captae aut deletae sunt. 6. Tum Poeni victi pacem postulaverunt. 7. Quae eis hac condicione concessa est : coacti sunt de omnibus insulis, quae sunt inter Italiam et Africam, decedere certumque vectigali per viginti annos populo Romano pendere.

 

II. La deuxième guerre punique (218-201)

A. Le passage des Alpes (218)

Difficile progression vers les cols

1. Hannibal magnis itineribus ad Alpes pervenerat. 2. Primi ibant elephanti et equites, ipse post cum peditibus procedebat. 3. Mox alti montes et nives caelo fere mixtae et intonsi ejus regionis homines Hannibalis milites terruerunt. 4. Aliquando incolae adversus Poenos impetus faciebant aut saxa ingentia de altioribus locis in eos conjiciebant. 5. Eo tempore elephanti Poenis profuerunt : nam incolae tam immanibus animalibus, quae nunquam antea viderant, territi sunt. 6. Nono die in Alpium jugum perventum est. 7. Tum Hannibal imperavit ut militibus labore pugnaque defessis aliqua quies daretur. 8. Agmina ibi constituerunt castraque in jugo posita sunt.

En vue de la plaine du Pô

1. Omnia loca alta nive tecta erant, cum Hannibal jussit prima luce castra moveri. 2. Milites inviti paruerunt, atque de sua fortuna desperantes pigerrime procedebant. 3. Tum Hannibal jussit agmen in promunturio quodam consistere. 4. Ipse Italiae campos, longe et late patentes, militibus ostendit, eorumque animos his verbis confirmavit : 5. « Nunc moenia non Italiae modo, sed etiam urbis Romae transitis. 6. Mox non jam per asperos montes, sed per campos iter facietis. 7. Paucis proeliis caput Italiae in manu ac potestate habebitis. »

La descente vers l’Italie

1. Deinde agmen difficilibus itineribus de montibus descendere coepit. 2. Mox autem ingentia saxa agmen consistere coegerunt. 3. Cum in eo loco non alia via esset per montes, Hannibal militibus imperavit ut saxa caederent. 4. Itaque milites in saxis multas arbores sectas posuerunt eisque ignem intulerunt. 5. Deinde in ardentia saxa magnam aceti copiam fuderunt. 6. Tum saxa, calore et aceto putrefacta, ferro fregerunt viamque agmini aperuerunt. 7. Tandem Poeni, fame et laboribus oppressi, in jucundiora loca descenderunt, ubi hominibus defessis aliqua quies data est.

 

B. Cannes (216)

   Une fois parvenu en Italie, Hannibal remporte coup sur coup trois victoires, près du Tessin, près de la Trébie, au lac Trasimène. Le consul Fabius Maximus adopte alors une tactique de temporisation. Hannibal s’avance, sans rencontrer de résistance sérieuse, le long de la côte Adriatique, jusqu’à Cannes, en Apulie.

La plus grande défaite de l’histoire romaine

1. Hannibal in Apuliam pervenerat. 2. Duo consules, L. Aemilius Paulus et C. Terentius Varro, adversus eum missi sunt atque apud Cannas castra posuerunt. 3. L. Aemilius Paulus nolebat proelium committere in eo loco, Poenorum equitatui idoneo. 4. Varro autem, invito collega, aciem instruxit signumque pugnae dedit. 5. Legiones Romanae victae et caesae sunt : nunquam populus Romanus tam ingentem cladem acceperat.

6. L. Aemilius Paulus ipse, in prima acie pugnans, vulneratus cecidit. 7. Tribunus quidam militum, cum eum humi videret : « Cape, inquit, hunc equum, et fuge, Aemili. » 8. « Tu potius, respondit ille, abi ; mone senatores ut Urbem ante hostium adventum praesidiis muniant. 9. Ego inter milites meos mortem exspectabo. » 10. Ejus vero collega cum paucis equitibus fugere potuit.

Après la bataille : les hésitations d’Hannibal

1. Hannibali victori ceteri duces gratulationem faciebant suadebantque ut quietem ipse sumeret et militibus quoque daret. 2. Unus tamen ex ejus familiaribus, Maharbal, Hannibalem monuit ut statim Romam peteret. 3. Cum autem Hannibal illud consilium non probaret, Maharbal dixit : 4. « Vincere scis, Hannibal, sed fructum e victoria capere nescis. » 5. Dicunt hujus diei moram Urbem imperiumque servavisse. 6. Postero die, prima luce, Poeni e castris suis exierunt ut hostium spolia colligerent. 7. Tradunt Poenos tres anulorum modios ab interfectis equitibus et senatoribus abstulisse et Carthaginem misisse. 8. Deinde Hannibal Campaniam petiit, ubi « deliciae Capuae » exercitus virtuti maxime nocuerunt.

 

C. Scipion l’Africain

Proconsul à vingt-quatre ans (211)

1. Romani jam duas clades in Hispania acceperant. 2. Occisis autem ibi duobus imperatoribus, exercitum augere eoque proconsulem mittere constituerunt. 3. Populus in campo Martio comitia habuit. 4. Cum autem nemo illud imperium suscipere vellet, repente P. Cornelius Scipio, quattuor et viginti tantum annos natus, dixit se petere. 5. In quem omnium ora versa sunt. 6. Deinde universi Scipionem in Hispania proconsulem esse jusserunt. 7. Paucis post diebus, Scipio contionem habuit et magno animo disseruit de bello quod gerere volebat. 8. Ita Romanos cura liberavit eisque spem reddidit.

Habile politique de Scipion en Espagne (211-206)

1. Brevi tempore, Scipio Hasdrubalem victum ex Hispania expulit. 2. Omnem praedam militibus concessit ; captivos Poenos vendidit, Hispanis vero sine pretio domum dimisit. 3. Cum Scipio erga Hispanos se clementer gereret, multitudo regem eum appellavit. 4. At Scipio respondit : 5. «  Nomen imperatoris, quo milites mei me appellant, mihi maximum est ; regis nomen Romanis intolerabile est. 6. Itaque vo oro ne regem me nominetis. » 7. Laudaverunt etiam Barbari magnitudinem animi qua Scipio id contemnebat quod ceteri cupiunt.

Scipion s’assure, par une habile diplomatie, des alliances en Afrique

1. Scipio, capta Hispania, cum jam bellum in ipsam Africam inferre vellet, existimavit animos regum et gentium Africae primum conciliari posse. 2. Syphacem, opulentissimum Maurorum regem, primum tentare constituit. 3. Itaque legatum cum donis ad eum misit. 4. Syphax Romanorum amicitiam non recusavit, sed cum ipso duce Romano societatem facere voluit. 5. Scipio igitur in Africam venit. 6. Edodem tempore, Hasdrubal quidam Carthaginiensis ad eundem portum ac Scipio forte navigavit, ut Syphacis amicitiam societatemque postularet. 7. Romanorum imperator et Poenorum dux, a rege bene accepti, ad convivium simul vocati sunt. 8. Scipio autem non Syphacem modo, sed etiam hostem Hasdrudabulem sibi conciliavit. 9. Tunc Scipio, societate cum Syphace facta, in Hispaniam ad exercitum rediit.

   A son tour, le roi de Numidie Masinissa demande et obtient l’alliance des Romains. Scipion, nommé gouverneur de Sicile, y prépare activement le débarquement en Afrique.

Scipion débarque en Afrique

1. Scipio e Sicilia ad Africam magna classe contendit. 2. Naves celeriter processerunt ac brevi tempore haud procul ab Africae litore fuerunt. 3. Postquam copiae de navibus exierunt, Scipio in proximis collibus castra posuit. 4. Tradunt aliquos hostium speculatores in castris captos esse. 5. Quos ad se adductos Scipio non damnavit, sed monuit ut Romanorum exercitus opesque inviserent. 6. Quo facto, eos in Poenorum castra dimisit.

Fidélité de Masinissa, trahison de Syphax

1. Scipioni, in Africam venienti, Masinissa se junxit cum equitibus suis. 2. Syphax vero a Romanis ad Poenos defecerat. 3. Hasdrubal, Poenorum dux, et Syphax cum Scipione proelium jam committere volebant, cum Scipio eorum castra nocte occupavit. 4. Syphax ipse captus ad Scipionem ductus est. 5. Ubi in castra Romana intravit, ejus fortuna omnium misericordiam movit. 6. Scipio regem ceterosque captivos Romam misit. 7. Masinissae autem, qui Romanis auxilium praebuerat, coronam auream dedit.

Scipion et Hannibal face à face à Zama (202)

1. Hac clade Carthaginienses territi Hannibalem ex Italia redire jussere. 2. Tunc Hannibal lacrimas non tenere potuit. 3. Paruit tamen atque in Africam rediit. 4. Postquam Zamam venit (ea urbs non longe a Carthagine abest), a Scipione petiit ut colloquium haberent. 5. Dies locusque colloquio constituuntur. 6. Cum vero eorum sententiae de pacis condicionibus differrent, proelium postero die commissum est. 7. Carthaginiensibus victis, Hannibal cum quattuor tantum equitibus fugit.

Paix imposée à Carthage

1. Tunc Carthaginienses ad Scipionem triginta legatos miserunt, ut a Romanis pacem peterent. 2. Victis leges imposuit Scipio. 3. Legati, cum nullam pacis condicionem recusarent, Romam missi sunt. 4. Ibi ea, quae a Scipione imposita erant, senatus populique Romani auctoritate confirmata sunt. 5. Scipio autem, pace terra marique facta, exercitum suum in naves imposuit Romamque rediit. 6. Cum in Urbem intraret, ab ingenti civium multitudine acceptus est, et propter claram victoriam suam « Africanus » appellatus est.

   Cette victoire donna à Rome la suprématie sur le bassin méditerranéen. Carthage, en effet, ne se releva pas de sa défaite, et, cinquante ans plus tard, devait être définitivement détruite par les Romains.

   Quant à Scipion l’Africain, sa gloire et les services rendus à la patrie ne le préservèrent pas d’une sorte de disgrâce. Aigri par des accusations injustes, il se retira dans sa propriété de Campanie, où il mourut. Il voulut qu’on inscrivît sur son tombeau cette épitaphe : « Ingrate patrie, tu n’auras pas mes ossements. »

———-

 

HANNIBAL

Un grand capitaine, victime des envieux de son pays

1. Hannibal, Hamilcaris filius, Carthaginiensis erat. 2. Si verum est – quod nemo dubitat – ut populus Romanus omnes gentes virtute superarit, Hannibal tanto praestitit ceteros imperatores prudentia quanto populus Romanus antecedit fortitudine cunctas nationes. 3. Nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior. 4. Nisi domi civium suorum invidia debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse. 5. Sed multorum obtrectatio vicit unius virtutem. 6. Hic autem odium erga Romanos sic conservavit ut prius animam quam id deposuerit, qui quidem, cum patria pulsus esset et alienarum opum indigeret, nunquam destiterit animo bellare cum Romanis.

Général en chef, Hannibal soumet l’Espagne

1. Cum Hamilcare patre in Hispaniam profectus est ; cujus post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni praefuit. 2. Hoc quoque interfecto, exercitus summam imperii ad eum detulit. 3. Id Carthaginem delatum publice probatum est. 4. Sic Hannibal, quinque et viginti annos natus imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit. 5. Saguntum, foederatam civitatem, vi expugnavit, tres exercitus maximos comparavit. 6. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit ; tertium in Italiam secum duxit.

Il envahit la Gaule, puis l’Italie

1. Saltum Pyrenaeum transiit. 2. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit ; neminem nisi victum dimisit. 3. Ad Alpes postquam venit, quae Italiam ab Gallia sejungunt, quas nemo unquam cum exercitu ante eum praeter Herculem transierat, Alpicos conantes prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera muniit, effecit ut ea elephantus ornatus ire posset qua antea unus homo intermis vix poterat repere. 4. Hac copias traduxit in Italiamque pervenit.

Les grandes victoires d’Hannibal

1. Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule, eumque pepulerat. 2. Idem Scipio cum collega Tiberio Longo apud Trebiam adversus eum venit. 3. Cum his manum conseruit, utrumque profligavit. 4. Inde per Ligures Apenninum transiit petens Etruriam. 5. Hoc itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum, ut postea nunquam dextro bene usus sit. 6. Qua valetudine cum etiam tunc premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasumenum cum exercitu insidiis circumventum occidit. 7. Hinc in Apuliam pervenit ; ibi obviam ei venerunt duo consules, C. Terentius et L. Aemilius. 8. Utriusque exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares.

Autres exploits d’Hannibal

1. Hac pugna pugnata Romam profectus est, nullo resistente. 2. In propinquis urbi montibus moratus est. 3. Cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se objecit. 4. Hannibal clausus angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit Fabioque, callidissimo imperatori, dedit verba. 5. Nam obducta nocte sarmenta in cornibus juvencorum deligata incendit ejusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. 6. Quo repentino visu tantum terrorem injecit exercitui Romanorum ut egredi extra vallum nemo sit ausus. 7. Longum est omnia enumerare proelia. 8. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit quantus ille fuerit : quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nem adversus eum post Cannensem pugnam in campo catra posuit.

Hannibal est nommé suffète, puis doit s’exiler

1. Hannibal rex factus est anno secundo et vicesimo postquam praetor fuerat ; ut enim Romae consules, sic Carthagine quotannis annui bini reges creabantur. 2. In eo magistratu pari diligentia se Hannibal praebuit ac fuerat in bello. 3. Nam effecit ex novis vectigalibus non solum ut esset pecunia quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset quae in aerario poneretur. 4. Deinde anno post, M. Claudio L. Furio consulibus, Roma legati Carthaginem venerunt. 5. His Hannibal ratus sui poscendi gratia missos, priusquam iis senatus daretur, navem conscendit clamque in Syriam ad Antiochum fugit. 6. Hac re palam facta, Poeni naves duas quae eum comprehenderent, si possent consequi, miserunt, bona ejus publicarunt, domum a fundamentis disjecerunt, ipsum exulem judicarunt.

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur : Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité

Laisser un commentaire

X