Accueil » Actualités des LCA » A la une d'ATC » Lecture cursive : l’école à Rome

Lecture cursive : l’école à Rome

Rentrée des classes

1. Hodie pueris in scholam redeundum est. 2. Mane eorum adventus a magistro exspectatur. 3. Qui intellegit non universos laeto animo venire ad litteris studendum. 4. Itaque discipuli a magistro, cujus auctoritas et sapientia summae sunt, sic primum monentur : 5. « Cognovi nonnullos e vobis invitos hic adesse. 6. Nolite tamen modicum laborem recusare, nam pigris discipulis hic non parcetur. 7. Qui verbis meis non paruerint, qui ordines non servaverint, qui me mala fraude fefellerint, qui cum sordida veste huc venerint, ii gravibus poenisa me afficientur. 8. Hic ad aequales non respicitur : ad magistratum omnium oculi sunt vertendi. 9. In schola nostra bonorum oratorum orationes legentur, mirabilia carmina discentur. 10. Vos moneo : non mihi, sed vobis discitis. 11. Qua condicione docti et honesti viri vocabimini. »

 

Quintus in ludo

1. Quintus, Marci filius, sex annos natus est. 2. Nunc litteris studere potest. 3. Pueri Romani aut domi aut in schola litteris poterant. 4. Quintus in Marci villa non manet. 5. Nam Marcus satis doctus non est. 6. In schola multi pueri adsunt et Quintus, cum amicis, multos ludos excogitare potest. 7. Magister bonus et doctus est. 8. Itaque discipuli magistrum amant. 9. Sed inter discipulos sunt pigri et impigri pueri. 10. Magister impigrorum discipulorum diligentiam laudat, sed pigros pueros vituperat. 11. Quintus saepe piger est. 12. Libri Quintum non delectant. 13. Itaque magister Quintum vituperat et virgis verberat. 14. Miser Quinte, te non laudamus !

 

Feriae

1. Quintus in schola non adest. 2. Non tantum Quintus, sed etiam magister et discipuli absunt. 3. Nam hodie feriae sunt. 4. Itaque Quintus laetus est. 5. Feriae Quintum delectant, nam puer non est impiger discipulus. 6. Saepe Marcus et magister Quinti pigritiam vituperant. 7. Hodie Quintus litteris non studet. 8. Cum amico in silvis et in agris aut prope rivi ripam ambulare potest. 9. Nunc pueri in equis sedent. 10. Aliquando amici per jocum pugnant. 11. In villa quoque jucundi ludi pueros delectant.

 

Une école en plein air

1. Sextus et Publius mane ad propinquam urbem properant, nam ludum publicum haud procul a foro invisuri sunt. 2. Ecce diligentes paedagogi nonnullos discipulos ad scholam ducunt eosque tradunt magistro, Orbilio nomine. 3. Orbilius, peritus magister, pueros non in aedibus, sed in porticus cornu docet. 4. Nunc discipuli ibi sedent ; tabellas ad scribendum jam sumpserunt. 5. Plerique ludum libenter adiere, nam sciunt impigros discipulos audiendo et cogitando et laborando ingenium ac scientiam augere. 6. Orbilii opera artem legendi et scribendi celeriter discunt. 7. Miris carminibus fabulas graecas et Romanas quoque cognoscunt. 8. Sexto Publio : « Orbilius non tantum docendo idoneus est, sed etiam humanus est erga discipulos. »

9. Eheu ! Orbilius pigrum animadvertit puerum, stulta verba cum comitibus facientem. 10. Tum Orbilius iratus : « Pigritia tua nimia est, inquit ; gravem poenam meruisti », ac statim eum ferula verberat. 11. Paulo post, Orbilius discipulos domum dimittit ; universi lusum e schola exeunt.

 

—–

Textes abrégés et simplifiés inspirés du De viris illustribus urbis Romae de Lhomond et tirés des manuels « Invitation aux lettres latines » de Morisset, Gason, Baudffier, Thomas (1980)

A propos Robert Delord

Robert Delord
Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier : Antiquité et culture populaire Formateur (LCA / Lettres / Image / EMI / Pédagogie de projets / TICE et utilisation raisonnée du numérique / - Président de l'association et administrateur du site "Arrête ton char !" - Membre du comité d’organisation du Festival Européen Latin Grec

Sur le même thème

The place to be

Yannick Scolan nous a quittés

     Yannick Scolan, jeune helléniste et savant remarquable, professeur à la générosité ardente, compagnon …

Laisser un commentaire