Accueil » Actualités des LCA » Sujets du CAPES Externe de Lettres Classiques : Version Latine (1975-2010)

Sujets du CAPES Externe de Lettres Classiques : Version Latine (1975-2010)

Version latine

N.B. : les sujets 2002, 2005 et 2011 à 2014 sont manquants. Merci de nous écrire s’ils sont en votre possession.

(2010)

(1) Primo igitur legerunt(1) e ludicris meis epistolium de dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune. (2) Nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:

(3) Calpurniane, salue properis uersibus.

Misi, ut petisti, munditias dentium,

nitelas oris ex Arabicis frugibus,

tenuem, candificum, nobilem puluisculum,

complanatorem tumidulae gingiuulae,

conuerritorem pridianae reliquiae,

ne qua uisatur tetra labes sordium,

restrictis forte si labellis riseris.

(4) Quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit uideri? (5) Nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina ‘dentem atque russam pumicare gingiuam.’

[7] (1) Vidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum munditias oris uidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quisquam uenenum. (2) Quidni? Crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis apertum immundum pati ac fetulentum, (3) praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum qui{c}quam sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo preces alleget. (4) Omnem quippe hominis actum sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur.

(1) : sujet de legerunt : “ils” = les accusateurs d’Apurée

(2) : comprendre : (cum) mulot aequius erat (eum)… dentem atque russam pumicare gingivam

(3) : Catulle, 39, 19 : coutume des Hibères bien connue dans l’Antiquité et souvent moquée

APULEE, VI,1-VII,4

 

(2009)

52 (1) Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptiuum Germanicum patria caritate dilexit, alterius uitiis infensus. (2) Nam Drusus fluxioris remissiorisque uitae erat. Itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito. (3) Quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se quoque respondit uicem eorum dolere, quod egregium ciuem Hectorem amisissent. (4) Germanico usque adeo obtrectauit, ut et praeclara facta eius pro superuacuis eleuarit et gloriosissimas uictorias ceu damnosas rei p. increparet. (5) Quod uero Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in senatu. (6) Etiam causa mortis fuisse ei per Cn. Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentant *****quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est: “Redde Germanicum!” (7) Quam suspicionem confirmauit ipse postea coniuge etiam ac liberis Germanici crudelem in modum afflictis.

53 (1) Nurum Agrippinam post mariti mortem liberius quiddam questam manu apprehendit Graecoque uersu: “Si non dominaris,” inquit, “filiola, iniuriam te accipere existimas?” Nec ullo mox sermone dignatus est. (2) Quondam uero inter cenam porrecta a se poma gustare non ausam etiam uocare desiit, simulans ueneni se crimine accersi; cum praestructum utrumque consulto esset, ut et ipse temptandi gratia offerret et illa quasi certissimum exitium caueret. (3) Nouissime calumniatus modo ad statuam Augusti modo ad exercitus confugere uelle, Pandatariam relegauit conuiciantique oculum per centurionem uerberibus excussit. (4) Rursus mori inedia destinanti per uim ore diducto infulciri cibum iussit.

SUETONE, Vie de Tibère, 52-53

 

(2008)

“Quid prohibetis aquis? Usus communis aquarum est.
350Nec solem proprium natura nec aera fecit.
Nec tenues undas: ad publica munera veni.
Quae tamen ut detis, supplex peto. Non ego nostros
Abluere hic artus lassataque membra parabam,
Sed relevare sitim. Caret os umore loquentis,
355Et fauces arent vixque est via vocis in illis.
Haustus aquae mihi nectar erit vitamque fatebor
Accepisse simul: vitam dederitis in unda.
Hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt
Parva sinu”, et casu tendebant bracchia nati.
360Quem non blanda deae potuissent verba movere?
Hi tamen orantem perstant prohibere minasque,
Ni procus abscedat, conviciaeque insuper addunt.
Nec satis est: ipsos etiam pedibusque manuque
Turbavere lacus imoque ex gurgite mollem
365Huc illuc limum saltu movere maligno.
Distulit ira sitim. Neque enim iam filia Coei
Supplicat indignis nec dicere sustinet ultra
Verba minora dea; tollensque ad sidera palmas
“Aeternum stagno” dixit “vivatis in isto!”
370Eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis
Et modo tota cava submergere membra palude,
Nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,
Saepe super ripam stagni consistere, saepe
In gelidos resilire lacus. Sed nunc quoque turpes
375Litibus exercent linguas pulsoque pudore,
Quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
Vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt,
Ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
Terga caput tangunt, colla intercepta videntur,
380Spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,
Limosoque novae saliunt in gurgite ranae.

OVIDE, Métamorphoses, VI, 349-381

 

(2007)

REACTION DES LACEDEMONIENS A L’ADOPTION PAR ALEXANDRE LE GRAND DES COUTUMES PERSES

Hic* vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit. 2 Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum velut leviora magnitudine sua ducens Persicae regiae par deorum potentiae fastigium** aemulabatur: 3 [iacere humi venerabundos ipsum] paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium inbuere et captivis pares facere expetebat. 4 Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum. 5 Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur: — 6 litteras quoque, quas in Europam mitteret, veteris anuli gemma obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, Darei anulus inprimebatur: — ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam. 7 Amicos*** vero et equites — hi namque principes militum — aspernantes quidem, sed recusare non ausos Persicis ornaverat vestibus. 8 Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant, quas spadonum greges, et ipsi muliebria pati adsueti, sequebantur. 9 Haec luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat, plus amissum victoria, quam bello esse quaesitum: 10 tum cum maxime vinci ipsos dedique alienis moribus et externis. Quo tandem ore domos quasi in captivo habitu reversuros? Pudere iam sui. Regem victis quam victoribus similiorem ex Macedoniae imperatore Darei satrapen factum. 11 Ille non ignarus, et principes amicorum et exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare temptabat. Sed, opinor, liberis pretium servitutis ingratum est.

Quinte-Curce, Historiarum Alexandri Magni Macedonis, VI

* : désigne Alexandre le Grand

** : vous traduirez fastigium  par dignité

*** : le terme amici désigne les “compagnons” d’Alexandre

 

(2006)

VIRGILE, Enéide, VIII, v.424-453

Ferrum exercebant uasto Cyclopes in antro,

425 Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.

His informatum manibus iam parte polita

fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo

deicit in terras, pars inperfecta manebat.

Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae

430 addiderant, rutili tris ignis et alitis austri:

fulgores nunc horrificos sonitumque metumque

miscebant operi flammisque sequacibus iras.

Parte alia Marti currumque rotasque uolucris

instabant, quibus ille uiros, quibus excitat urbes;

435 aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,

certatim squamis serpentum auroque polibant

conexosque anguis ipsamque in pectore diuae

Gorgona, desecto uertentem lumina collo.

‘Tollite cuncta,’ inquit, ‘coeptosque auferte labores,

440 Aetnaei Cyclopes, et huc aduertite mentem:

arma acri facienda uiro. Nunc uiribus usus,

nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.

Praecipitate moras.’ Nec plura effatus; at illi

ocius incubuere omnes pariterque laborem

445 sortiti. Fluit aes riuis aurique metallum,

uolnificusque chalybs uasta fornace liquescit.

Ingentum clipeum informant, unum omnia contra

tela Latinorum, septenosque orbibus orbes

impediunt. Alii uentosis follibus auras

450 accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt

aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum.

Illi inter sese multa ui bracchia tollunt

in numerum uersantque tenaci forcipe massam.

 

(2005)

Manquant 

 

(2004)

 SENEQUE,  De Constantia Sapientis (Const., II, 1-3)

[1,3] Nuper cum incidisset mentio M- Catonis, indigne ferebas, sicut es iniquitatis inpatiens, quod Catonem aetas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios et Caesares surgentem infra Vatinios posuisset, et tibi indignum uidebatur quod illi dissuasuro legem toga in foro esset erepta quodque a rostris usque ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus traditus uoces inprobas et sputa et omnis alias insanae multitudinis contumelias pertulisset.

[2,1] Tum ego respondi habere te quod rei publicae nomine mouereris, quam hinc P- Clodius, hinc Vatinius ac pessimus quisque uenundabat et caeca cupiditate correpti non intellegebant se dum uendunt et uenire: pro ipso quidem Catone securum te esse iussi; nullam enim sapientem nec iniuriam accipere nec contumeliam posse, Catonem autem certius exemplar sapientis uiri nobis deos inmortalis dedisse quam Vlixem et Herculem prioribus saeculis. Hos enim Stoici nostri sapientes pronuntiauerunt, inuictos laboribus et contemptores uoluptatis et uictores omnium terrorum.

[2,2] Cato non cum feris manus contulit, quas consectari uenatoris agrestisque est, nec monstra igne ac ferro persecutus est, nec in ea tempora incidit quibus credi posset caelum umeris unius inniti: excussa iam antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae inmensa cupiditate, quam totus orbis in tres diuisus satiare non poterat, aduersus uitia ciuitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque extincta sunt quae nefas erat diuidi; neque enim Cato post libertatem uixit nec libertas post Catonem.

 

(2003)

CICERON, De divinatione, 2, 148-150

Ut uere loquamur, superstitio fusa per gentis oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupauit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et hac disputatione id maxume egimus. Multum enim et nobismet ipsis et nostris profuturi uidebamur si eam funditus sustulissemus. Nec uero (id enim diligenter intellegi uolo) superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri. 149 Quam ob rem, ut religio propaganda etiam est quae est iuncta cum cognitione naturae, sic superstitionis stirpes omnes eligendae. Instat enim et urget et, quo te cumque uerteris, persequitur, siue tu uatem siue tu omen audieris, siue immolaris siue auem adspexeris, si Chaldaeum, si haruspicem uideris, si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo, si ostenti simile natum factumue quippiam; quorum necesse est plerumque aliquid eueniat, ut numquam liceat quieta mente consistere. 150 Perfugium uidetur omnium laborum et sollicitudinum esse somnus. At ex eo ipso plurumae curae metusque nascuntur; qui quidem ipsi per se minus ualerent et magis contemnerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent, nec ii quidem contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia et repugnantia uidentes, qui prope iam absoluti et perfecti putantur.

 

(2002)

Manquant

 

(2001)

REFLEXIONS SUR LA MORT D’UN AMI HISTORIEN

C. PLINIUS NOVIO MAXIMO SUO S.

Nuntiatur mihi C. Fannium decessisse ; qui nuntius me gravi dolore confudit, primum quod amavi hominem elegantem disertum, deinde quod iudicio eius uti solebam. Erat enim acutus natura, usu exercitatus, veritate promptissimus. Angit me super ista casus ipsius : decessit veteri testamento, omisit quos maxime diligebat, prosecutus est quibus offensior erat. Sed hoc utcumque tolerabile ; gravius illud, quod pulcherrimum opus imperfectum reliquit. Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.

Mihi autem videtur acerba semper et immatura mors eorum, qui immortale aliquid parant. Nam qui voluptatibus dediti quasi in diem vivunt, vivendi causas cotidie finiunt ; qui vero posteros cogitant, et memoriam sui operibus extendunt, his nulla mors non repentina est, ut quae semper incohatum aliquid abrumpat.

Gaius quidem Fannius, quod accidit, multo ante praesensit. Visus est sibi per nocturnam quietem iacere in lectulo suo compositus in habitum studentis, habere ante se scrinium – ita solebat – ; mox imaginatus est venisse Neronem, in toro resedisse, prompsisse primum librum quem de sceleribus eius ediderat, cumque ad extremum revolvisse ; idem in secundo ac tertio fecisse, tunc abisse. Expavit et sic interpretatus est, tamquam idem sibi futurus esset scribendi finis, qui fuisset illi legendi : et fuit idem.

Quod me recordantem miseratio subit, quantum vigiliarum quantum laboris exhauserit frustra. Occursant animo mea mortalitas mea scripta. Nec dubito te quoque eadem cogitatione terreri, pro istis quae inter manus habes.

PLINE LE JEUNE, Epistulae, V, 5, 1-7

 

(2000)

Dès l’enfance, parents, compagnons de jeu et pédagogues doivent concourir à la formation intellectuelle du futur orateur.

In parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim. Nec de patribus tantum loquor : nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistulis traditus, et Laelia C. filia(1) reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae(2) oratio apud triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem. Nec tamen ii quibus discere ipsis non contigit minorem curam docendi liberos habeant, sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.

De pueris inter quos educabitur ille huic spei destinatus idem quod de nutricibus dictum sit. De paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plane, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant. Nihil est peius iis qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. Nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saevientes stultitiam suam perdocent. Nec minus error eorum nocet moribus, si quidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene(3) traditur, quibusdam eum vitiis inbuit quae robustum quoque et iam maximum regem ab ilia institutione puerili sunt persecuta.

Si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam etiam cum ei formando nihil defuerit, praeterea plura ac difficiliora superesse : nam et studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est. Quapropter praecipienda sunt optima : quae si quis gravabitur, non rationi defuerint sed homini.

(1) Laelia était la fille de Caius Laelius, surnommé « le Sage », le consul de 140 avant J.-C., qui (2) jouissait de la réputation d’homme éloquent et savant.

(3) Hortensia était la fille d’Hortensius, le collègue et ami de Cicéron. Elle prononça un discours s’opposant à l’institution d’une taxe spéciale sur les matronae.

Diogène de Babylone, philosophe grec venu à Rome en 156 avant J.-C..

QUINTILIEN, Institution oratoire, I, I, 6-11

 

(1999)

CHRONIQUE ITALIENNE : SUITE CATASTROPHIQUE D’UN PROJET DE MARIAGE

Dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt, pro veterrima societate renouataque foedere recenti auxilium prope euersae urbi implorantes. Frui namque pace optimo consilio cum populo Romano seruata per intestina arma non licuit ; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum, quae fuerunt eruntque pluribus populis exitio quam bella externa, quam fames morbiue quaeque alia in deum iras velut ultima publicorum malorum vertunt. Virginem plebeii generis maxime forma notam duo petiere iuvenes, alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla re praeterquam forma captus. Adiuuabant eum optumatium studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium penetravit. Nobilis superior iudicio matris esse, quae quam splendidissimis nuptiis iungi puellam volebat : tutores in ea quoque re partium memores ad suum tendere. Cum res peragi intra parietes nequisset, ventum in ius est. Postulatu audito matris tutorumque, magistratus secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum. Sed vis potentior fuit ; namque tutores, inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro contionati, manu facta virginem ex domo matris rapiunt ; adversus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem. Fit proelium atrox. Pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex urbe profecta, colle quodam capto, in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit ; urbem quoque, omni etiam expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae evocata, obsidere parat ; nec ulla species cladesque belli abest, velut contacta civitate rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium. Parum parti utrique domi armorum bellique est visum ; optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere.

TITE LIVE, Ab Urbe condita, IV, 9

 

(1998)

TOT OU TARD LA GLOIRE RECOMPENSE LE MERITE

Gloria umbra virtutis est : etiam invitam comitabitur. Sed quemadmodum aliquando umbra antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet, aliquando in averso est maiorque quo serior(1), ubi invidia secessit. Quamdiu videbatur furere Democritus ! Vix recepit Socraten fama. Quamdiu Catonem civitas ignoravit ! respuit nec intellexit nisi cum perdidit. Rutili innocentia ac virtus lateret(2), nisi accepisset iniuriam : dum violatur, effulsit. Numquid non sorti suae gratias egit et exilium suum complexus est ? De his loquor quos inlustravit fortuna dum vexat : quam multorum profectus in notitiam evasere post ipsos ! quam multos fama non excepit sed eruit ! Vides Epicurum quantopere non tantum eruditiores sed haec quoque inperitorum turba miretur : hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat. Multis itaque iam annis Metrodoro suo(3) superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse quod ipsos illa nobilis Graecia non ignotos solum habuisset sed paene inauditos. Numquid ergo non postea quam esse desierat inventus est ? numquid non opinio eius enituit ? Hoc Metrodorus quoque in quadam epistula confitetur, se et Epicurum non satis enotuisse ; sed post se et Epicurum magnum paratumque nomen habituros qui voluissent per eadem ire vestigia. Nulla virtus latet, et latuisse non ipsius est damnum : veniet qui conditam et saeculi sui malignitate conpressam dies publicet. Paucis natus est qui populum aetatis suae cogitat. Multa annorum milia, multa populorum supervenient : ad illa respice.

(1) maiorque quo serior : comprendre eoque maior quo serior

(2) Rutili innocentia ac uirtus lateret : à l’exemple de Socrate, P. Rutilius Rufus, mis en accusation pour concussion à son retour d’Asie, refusa de se défendre. Condamné, il s’exila à Smyrne, cité dont il devint citoyen.

(3) Metrodoro suo : Métrodore de Lampsaque fut, avec Epicure, l’un des fondateurs de l’Ecole épicurienne.

SENEQUE, Lettres à Lucilius, IX, 79, 13-17

 

(1997)

FLAGORNERIE ET INDEPENDANCE D’ESPRIT A LA COUR D’ALEXANDRE LE GRAND

Festo die omni opulentia convivium exornari iubet, cui non Macedones modo et Graeci principes amicorum, sed etiam hostium nobiles adhiberentur. Cum quibus cum discubuisset rex, paulisper epulatus convivio egreditur. Cleo, sicut praeparatum erat, sermonem cum admiratione laudum eius instituit ; merita deinde percensuit, quibus uno modo referri gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse, confiterentur exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi. Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter reges suos inter deos colere : maiestatem enim imperii salutis esse tutelam. Ne Herculem quidem et Patrem Liberum prius dicatos deos, quam vicissent secum viventium invidiam : tantum de quoque posteros credere, quantum praesens aetas spopondisset. Quod si ceteri dubitent, semetipsum, cum rex inisset convivium, prostraturum humi corpus ; debere idem facere ceteros, et in primis sapientia praeditos : ab illis enim cultus in regem exemplum esse prodendum.

Haud perplexe in Callisthenen dirigebatur oratio. Gravitas viri et prompta libertas invisa erat regi, quasi solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur. Is tum silentio facto unum illum intuentibus ceteris : “Si rex”, inquit, “sermoni tuo adfuisset, nullius profecto vox responsuri tibi desideraretur ; ipse enim peteret ne in peregrinos externosque ritus degenerare se cogeres, neu rebus felicissime gestis invidiam tali adulatione contraheres. Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo : nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum ; caelestesque honores non dare te regi, sed auferre. Intervallo enim opus est ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt. Ego autem seram inmortalitatem precor regi, et ut vita diuturna sit et aeterna maiestas. Hominem consequitur aliquando, nunquam comitatur divinitas.

QUINTE-CURCE, Historiae, VIII, 5, CXX

 

(1996)

LE GENRE HISTORIQUE ET LE GENRE ORATOIRE

Me vero ad hoc studium impellit domesticum quoque exemplum. Avunculus meus idemque per adoptionem pater historias et quidem religiosissime scripsit. Invenio autem apud sapientes honestissimum esse maiorum vestigia sequi, si modo recto itinere praecesserint. Cur ergo cunctor ? Egi magnas et graves causas. Has, etiamsi mihi tenuis ex iis spes, destino retractare, ne tantus ille labor meus, nisi hoc quod reliquum est studii addidero, mecum pariter intercidat. Nam si rationem posteritatis habeas, quidquid non est peractum, pro non incohato est. Dices : ‘Potes simul et rescribere actiones et componere historiam.’ Utinam ! sed utrumque tam magnum est, ut abunde sit alterum efficere. Unodevicensimo aetatis anno dicere in foro coepi, et nunc demum quid praestare debeat orator, adhuc tamen per caliginem video. Quid si huic oneri novum accesserit ? Habet quidem oratio et historia multa communia, sed plura diversa in his ipsis, quae communia videntur. Narrat illa narrat haec, sed aliter : huic pleraque humilia et sordida et ex medio petita, illi omnia recondita splendida excelsa conveniunt ; hanc saepius ossa musculi nervi, illam tori quidam et quasi iubae decent ; haec vel maxime vi amaritudine instantia, illa tractu et suavitate atque etiam dulcedine placet ; postremo alia verba alius sonus alia constructio. Nam plurimum refert, ut Thucydides ait, ‘ktêma’* sit an ‘agônisma'(*) ; quorum alterum oratio, alterum historia est. His ex causis non adducor ut duo dissimilia et hoc ipso diversa, quo maxima, confundam misceamque, ne tanta quasi colluvione turbatus ibi faciam quod hic debeo ; ideoque interim veniam, ut ne a meis verbis recedam, advocandi peto.

(*) mots donnés en grec dans la version du concours avec les indications suivantes : ‘ktêma’ = un bien ; ‘agônisma’ = une lutte

PLINE LE JEUNE, Epistulae, V, 8, 4-11

 

(1995)

PROFESSION DE FOI RELIGIEUSE

Ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros, quorum mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque prudentes sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta fuerit perspicere possint ; qui statas sollemnisque caerimonias pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio, fatorum veteres praedictiones Apollinis vatum libris, portentorum expiationes Etruscorum disciplina contineri putaverunt ; quae quidem tanta est ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non obscure nobis paulo ante praedixerint. [19] Deinde, si quid habui oti, etiam cognovi multa homines doctos sapientisque et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse ; quae quamquam divinitus perscripta video, tamen eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. Etenim quis est tam vaecors qui aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet, aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum ? Quam volumus licet, patres conscripti, ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnis gentis nationesque superavimus.

CICERON, De haruspicum responsis, 18-19

 

(1994)

Le dieu Sérapis manifeste par des miracles sa faveur pour Vespasien, retenu en Egypte.

Multa miracula evenere, quis caelestis favor et quaedam in Vespasianum inclinatio numinum ostenderetur. e plebe Alexandrina quidam oculorum tabe notus genua eius advolvitur, remedium caecitatis exposcens gemitu, monitu Serapidis dei, quem dedita superstitionibus gens ante alios colit ; precabaturque principem ut genas et oculorum orbis dignaretur respergere oris excremento. alius manum aeger eodem deo auctore ut pede ac vestigio Caesaris calcaretur orabat. Vespasianus primo inridere, aspernari ; atque illis instantibus modo famam vanitatis metuere, modo obsecratione ipsorum et vocibus adulantium in spem induci : postremo aestimari a medicis iubet an talis caecitas ac debilitas ope humana superabiles forent. medici varie disserere : huic non exesam vim luminis et redituram si pellerentur obstantia ; illi elapsos in pravum artus, si salubris vis adhibeatur, posse integrari. id fortasse cordi deis et divino ministerio principem electum ; denique patrati remedii gloriam penes Caesarem, inriti ludibrium penes miseros fore. igitur Vespasianus cuncta fortunae suae patere ratus nec quicquam ultra incredibile, laeto ipse vultu, erecta quae adstabat multitudine, iussa exequitur. statim conversa ad usum manus, ac caeco reluxit dies. utrumque qui interfuere nunc quoque memorant, postquam nullum mendacio pretium.

Altior inde Vespasiano cupido adeundi sacram sedem ut super rebus imperii consuleret : arceri templo cunctos iubet. atque ingressus intentusque numini respexit pone tergum e primoribus Aegyptiorum nomine Basiliden, quem procul Alexandria plurium dierum itinere et aegro corpore detineri haud ignorabat. percontatur sacerdotes num illo die Basilides templum inisset, percontatur obvios num in urbe visus sit ; denique missis equitibus explorat illo temporis momento octoginta milibus passuum afuisse : tunc divinam speciem et vim responsi ex nomine Basilidis interpretatus est.

TACITE, Histoires, IV, 81-82

 

(1993)

Le dictateur A. Cornelius Cossus, parti faire la guerre aux Volsques et à leurs alliés, doit faire face à l’activité démagogique de M. Manlius Capitolinus, qui avait sauvé le Capitole de l’invasion gauloise (385 av. J.-C.).

Dictator exercitum in statiuis tenebat, minime dubius bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat. non enim iam orationes modo M. Manli sed facta, popularia in speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent intuenda erant. centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae cum duci uidisset, medio foro cum caterua sua accurrit et manum iniecit ; uociferatusque de superbia patrum ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, uirtutibus eius uiri fortunaque, ‘tum uero ego’ inquit ‘nequiquam hac dextra Capitolium arcemque seruauerim, si ciuem commilitonemque meum tamquam Gallis uictoribus captum in seruitutem ac uincula duci uideam.’ inde rem creditori palam populo soluit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant. acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Ueienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans : se militantem, se restituentem euersos penates, multiplici iam sorte exsoluta, mergentibus semper sortem usuris, obrutum fenore esse ; uidere lucem, forum, ciuium ora M. Manli opera ; omnia parentum beneficia ab illo se habere ; illi deuouere corporis uitaeque ac sanguinis quod supersit ; quodcumque sibi cum patria penatibus publicis ac priuatis iuris fuerit, id cum uno homine esse. his uocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia turbanda consilii res. fundum in Ueienti, caput patrimonii, subiecit praeconi, ‘ne quem uestrum’ inquit, ‘Quirites, donec quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumue duci patiar.’ id uero ita accendit animos, ut per omne fas ac nefas secuturi uindicem libertatis uiderentur.

TITE LIVE, Ab urbe condita, VI, 14

 

(1992)

PAIX A L’HOMME DE BIEN

Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat : “Qui iste furor, quae ista inimica dis hominibusque natura est infamare virtutes et malignis sermonibus sancta violare ? Si potestis, bonos laudate, si minus, transite ; quod si vobis exercere taetram istam licentiam placet, alter in alterum incursitate. Nam cum in caelum insanitis, non dico sacrilegium facitis, sed operam perditis. Praebui ego aliquando Aristophani materiam iocorum, tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit : inlustrata est virtus mea per ea ipsa, per quae petebatur ; produci enim illi et temptari expedit, nec ulli magis intellegunt, quanta sit, quam, qui vires eius lacessendo senserunt : duritia silicis nullis magis quam ferientibus nota est. Praebeo me non aliter quam rupes aliqua in vadoso mari destituta, quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare, nec ideo aut loco eam movent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. Adsilite, facite impetum : ferendo vos vincam. In ea, quae firma et inexsuperabilia sunt, quidquid incurrit, malo suo vim suam exercet : proinde quaerite aliquam mollem cedentemque materiam, in qua tela vestra figantur. Vobis autem vacat aliena scrutari mala et sententias ferre de quoquam ? “Quare hic philosophus laxius habitat ? Quare hic lautius cenat ?” Papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus ? Hoc tale est quale, si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem foeda scabies depascitur. Obicite Platoni, quod petierit pecuniam, Aristoteli, quod acceperit, Democrito, quod neglexerit, Epicuro, quod consumpserit ; mihi ipsi Alcibiaden et Phaedrum obiectate, euasuri maxime felices, cum primum vobis imitari vitia nostra contigerit. Quin potius mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis ardentia ?

SENEQUE, De uita beata, 27

 

(1991)

ARIANE, ABANDONNEE PAR THESEE DANS L’ILE DE DIA, Y RENCONTRE LE CORTEGE DE BACCHUS

Cnosis in ignotis amens errabat harenis,

Qua brevis aequoreis Dia feritur aquis.

Utque erat e somno tunica velata recincta,

Nuda pedem, croceas inreligata comas,

Thesea crudelem surdas clamabat ad undas,

Indigno teneras imbre rigante genas.

Clamabat, flebatque simul, sed utrumque decebat ;

Non facta est lacrimis turpior illa suis.

Iamque iterum tundens mollissima pectora palmis

‘Perfidus ille abiit ; quid mihi fiet ?’ ait.

‘Quid mihi fiet ?’ ait : sonuerunt cymbala toto

Litore, et adtonita tympana pulsa manu.

Excidit illa metu, rupitque novissima verba ;

Nullus in exanimi corpore sanguis erat.

Ecce Mimallonides sparsis in terga capillis :

Ecce leves satyri, praevia turba dei :

Ebrius, ecce, senex pando Silenus asello

Vix sedet, et pressas continet ante iubas.

Dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque petuntque

Quadrupedem ferula dum malus urget eques,

In caput aurito cecidit delapsus asello :

Clamarunt satyri ‘surge age, surge, pater.’

Iam deus in curru, quem summum texerat uvis,

Tigribus adiunctis aurea lora dabat :

Et color et Theseus et vox abiere puellae :

Terque fugam petiit, terque retenta metu est.

Horruit, ut graciles, agitat quas ventus, aristae,

Ut levis in madida canna palude tremit.

Cui deus ‘en, adsum tibi cura fidelior’ inquit :

‘Pone metum : Bacchi, Cnosias, uxor eris.

Munus habe caelum ; caelo spectabere sidus ;

Saepe reges dubiam Cressa Corona ratem.’

Dixit, et e curru, ne tigres illa timeret,

Desilit ; inposito cessit harena pede :

Implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat)

Abstulit ; in facili est omnia posse deo.

OVIDE, Amatoria, I, 527-562

 

(1990)

CICERON JUSTIFIE L’EDUCATION QU’IL A DONNEE AU JEUNE CAELIUS

Dicet aliquis : “Haec est igitur tua disciplina ? sic tu instituis adulescentes ? ob hanc causam tibi hunc puerum parens commendavit et tradidit, ut in amore atque in voluptatibus adulescentiam suam collocaret, et ut hanc tu vitam atque haec studia defenderes ?” Ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis atque continentiae fuit, ut respueret omnes voluptates omnemque vitae suae cursum in labore corporis atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivia delectarent, nihil in vita expetendum putaret, nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque oruatum puto. Ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios omnesque eos, qui haec ex minimis tanta fecerunt.

Verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris, sed vix iam in libris reperiuntur. Chartae quoque, quae illam pristinam severitatem continebant, obsoleverunt ; neque solum apud nos, qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus, sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, alia quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt.

Itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt : alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt. ut res maxime inter se repugnantes dicendi facultate coniungerent ; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. Multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit, quibus sopita virtus coniveret interdum ; multas vias adulescentiae lubricas ostendit, quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo aut prolapsione vix posset ; multarum rerum iucundissimarum varietatem dedit, qua non modo haec aetas, sed etiam iam corroborata caperetur.

Quam ob rem si quem forte inveneritis, qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt.

CICERON, Pro M. Caelio, 39-42

 

(1989)

UN TRIBUN DE LA PLEBE ET LE PREFET DE ROME S’AFFRONTENT A PROPOS DU POUVOIR CONSULAIRE (458 av. J.-C.)

Sic res Romana in antiquum statum(*) rediit, secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitauerunt. C. Terentilius Harsa tribunus plebis eo anno fuit. Is consulibus absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae ciuitati inuehebatur : nomine enim tantum minus inuidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse ; quippe duos pro uno dominos acceptos, immoderata, infinita potestate, qui soluti atque effrenati ipsi omnes metus legum omniaque supplicia uerterent in plebem. Quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum ut quinque uiri creentur legibus de imperio consulari scribendis ; quod populus in se ius dederit, eo consulem usurum, non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros. Qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio uocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est inuectus ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque terroris sit : insidiatum eum et tempore capto adortum rem publicam. Si quem similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di tribunum dedissent, non potuisse sisti. Mortuis duobus consulibus, iacente aegra ciuitate, in conluuione omnium rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum leges fuisse, ducem Uolscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum. Quid tandem ? Illi non licere, si quid consules superbe in aliquem ciuium aut crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus quorum in aliquem saeuitum sit ? Non illum consulare imperium sed tribuniciam potestatem inuisam intolerandamque facere ; quam placatam reconciliatamque patribus de integro in antiqua redigi mala.

(*) Une grave épidémie avait ravagé Rome à la fin de l’été précédent. Pour l’heure, la guerre contre les Volsques et les Eques venait de s’achever par une écrasante victoire romaine.

TITE LIVE, Ab urbe condita, III, 9

 

(1988)

DISCOURS DE CESAR A SES TROUPES AVANT LA BATAILLE DE PHARSALE

“O domitor mundi, rerum fortuna mearum,

miles, adest totiens optatae copia pugnae.

Nil opus est uotis, iam fatum accersite ferro.

In manibus uestris quantus sit Caesar habetis.

Haec est illa dies, mihi quam Rubiconis ad undas

promissam memini, cuius spe mouimus arma,

in quam distulimus uetitos remeare triumphos ;

[haec eadem est, hodie quae pignora quaeque penates

reddat et emerito faciat uos Marte colonos ;]

haec, fato quae teste probet quis iustius arma

sumpserit ; haec acies uictum factura nocentem.

Si pro me patriam ferro flammisque petistis,

nunc pugnate truces gladiosque exsoluite culpa :

nulla manus belli mutato iudice pura est.

Non mihi res agitur, sed uos ut libera sitis

turba precor, gentis ut ius habeatis in omnes.

Ipse ego priuatae cupidus me reddere uitae

plebeiaque toga modicum conponere ciuem,

omnia dum uobis liceant, nihil esse recuso :

inuidia regnate mea. Nec sanguine multo

spem mundi petitis : Grais delecta iuuentus

gymnasiis aderit studioque ignaua palaestrae

et uix arma ferens, aut mixtae dissona turbae

barbaries, non illa tubas, non agmine moto

clamorem latura suum. Ciuilia paucae

bella manus facient, pugnae pars magna leuabit

his orbem populis Romanumque obteret hostem.

Ite per ignauas gentes famosaque regna

et primo ferri motu prosternite mundum,

sitque palam, quas tot duxit Pompeius in Vrbem

curribus, unius gentes non esse triumphi.

LUCAIN, Pharsale, VII, 250-280

 

(1987)

GARDONS-NOUS DE L’AGITATION STERILE

Circumcidenda concursatio, qualis est magnae parti hominum domos et theatra et fora pererrantium : alienis se negotiis offerunt, semper aliquid agentibus similes. Horum si aliquem exeuntem e domo interrogaueris : “Quo tu ? quid cogitas ?” respondebit tibi : “Non mehercules scio, sed aliquos uidebo, aliquid agam.” Sine proposito uagantur, quaerentes negotia, nec quae destinauerunt agunt, sed in quae incucurrerunt. Inconsultus illis uanusque cursus est, qualis formicis per arbusta repentibus, quae in summum cacumen et inde in imum inanes aguntur. His plerique similem uitam agunt, quorum non immerito quis inquietam inertiam dixerit. Quorundam quasi ad incendium currentium misereberis : usque eo impellunt obuios et se aliosque praecipitant, cum interim cucurrerunt aut salutaturi aliquem non resalutaturum aut funus ignoti hominis prosecuturi, aut ad iudicium saepe litigantis, aut ad sponsalia saepe nubentis, et lecticam assectati quibusdam locis etiam tulerunt. Dein, domum cum superuacua redeuntes lassitudine, iurant nescire se ipsos quare exierint, ubi fuerint, postero die erraturi per eadem illa uestigia. Omnis itaque labor aliquo referatur, aliquo respiciat. Non industria inquietos, ut insanos falsae rerum imagines agitant : nam ne illi quidem sine aliqua spe mouentur ; proritat illos alicuius rei species, cuius uanitatem capta mens non coarguit. Eodem modo unumquemque ex his qui ad augendam turbam exeunt inanes et leues causae per urbem circumducunt, nihilque habentem in quod laboret lux orta expellit, et cum, multorum frustra liminibus illisus, nomenclatores persalutauit, a multis exclusus, neminem ex omnibus difficilius domi quam se conuenit. Ex hoc malo dependet illud taeterrimum uitium, auscultatio et publicorum secretorumque inquisitio, et multarum rerum scientia quae nec tuto narrantur nec tuto audiuntur.

SENEQUE, De tranquillitate animi, XII, 2-4

 

(1986)

NERON PRONOCE L’ORAISON FUNEBRE DE CLAUDE ET PRESENTE AU SENAT LE PROGRAMME DE SON GOUVERNEMENT

Die funeris laudationem eius princeps exorsus est, dum antiquitatem generis, consulatus ac triumphos maiorem enumerabat, intentus ipse et ceteri ; liberalium quoque artium commemoratio et nihil regente eo triste rei publicae ab externis accidisse pronis animis audita : postquam ad providentiam sapientiamque flexit, nemo risui temperare, quamquam oratio a Seneca composita multum cultus praeferret, ut fuit illi viro ingenium amoenum et temporis eius auribus accommodatum. adnotabant seniores quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis, qui rerum potiti essent, Neronem alienae facundiae eguisse. nam dictator Caesar summis oratoribus aemulus ; et Augusto prompta ac profluens quaeque deceret principem eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat, qua verba expenderet, tum validus sensibus aut consulto ambiguus. etiam C. Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit ; nec in Claudio, quotiens meditata dissereret, elegantiam requireres. Nero puerilibus statim annis vividum animum in alia detorsit : caelare pingere, cantus aut regimen equorum exercere ; et aliquando carminibus pangendis inesse sibi elementa doctrinae ostendebat.

Ceterum peractis tristitiae imitamentis curiam ingressus et de auctoritate patrum et consensu militum praefatus, consilia sibi et exempla capessendi egregie imperii memoravit, neque iuventam armis civilibus aut domesticis discordiis imbutam ; nulla odia, nullas iniurias nec cupidinem ultionis adferre. tum formam futuri principis praescripsit, ea maxime declinans, quorum recens flagrabat invidia. non enim se negotiorum omnium iudicem fore, ut clausis unam intra domum accusatoribus et reis paucorum potentia grassaretur ; nihil in penatibus suis venale aut ambitioni pervium ; discretam domum et rem publicam. teneret antiqua munia senatus, consultum tribunalibus Italia et publicae provinciae adsisterent : illi* patrum aditum praeberent, se mandatis exercitibus consulturum.

* Le pronom illi désigne « les consuls ».

TACITE, Annales, XIII, 3-4

 

(1985)

APRES AVOIR RENDU LES HONNEURS FUNEBRES A SA NOURRICE ? ENNE LONGE LE TERRITOIRE DE CIRCE ET ABORDE EN ITALIE

At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

aggere composito tumuli, postquam alta quierunt

aequora, tendit iter velis portumque relinquit.

Adspirant aurae in noctem nec candida cursus

Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.

Proxima Circaeae raduntur litora terrae,

dives inaccessos ubi Solis filia lucos

adsiduo resonat cantu tectisque superbis

urit odoratam nocturna in lumina cedrum,

arguto tenuis percurrens pectine telas.

Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum

vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,

saetigerique sues atque in praesaepibus ursi

saevire ac formae magnorum ululare luporum,

quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis

induerat Circe in voltus ac terga ferarum.

Quae ne monstra pii paterentur talia Troes

delati in portus neu litora dira subirent,

Neptunus ventis implevit vela secundis

atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto

Aurora in roseis fulgebat lutea bigis :

cum venti posuere omnisque repente resedit

flatus et in lento luctantur marmore tonsae.

Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum

prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno.

verticibus rapidis et multa flavus arena

in mare prorumpit. Variae circumque supraque

adsuetae ripis volucres et fluminis alveo

aethera mulcebant cantu lucoque volabant.

flectere iter sociis terraeque advertere proras

imperat et laetus fluvio succedit opaco.

VIRGILE, Enéide, VII, 5-36

 

(1984)

VERCINGETORIX RELEVE LE MORAL DE SES TROUPES DECOURAGEES PAR LA PRISE D’AVARICUM

Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est ne se admodum animo demitterent, ne perturbarentur incommodo. Non virtute neque in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti. Errare, si qui in bello omnes secundos rerum proventus exspectent. Sibi numquam placuisse Avaricum defendi, cuius rei testes ipsos haberet ; sed factum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum uti hoc incommodum acciperetur. Id tamen se celeriter maioribus commodis sanaturum. Nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, has sua diligentia adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum, cuius consensui ne orbis quidem terrarum possit obsistere ; idque se prope iam effectum habere. Interea aequum esse ab eis communis salutis causa impetrari ut castra munire instituerent, quo facilius repentinos hostium impetus sustinerent.

Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime, quod ipse animo non defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat et conspectum multitudinis fugerat ; plusque animo providere et praesentire existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum, post deserendum censuerat. Itaque ut reliquorum imperatorum res adversae auctoritatem minuunt, sic huius ex contrario dignitas incommodo accepto in dies augebatur. Simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus ; primumque eo tempore Galli castra munire instituerunt et sic sunt animo confirmati, homines insueti laboris, ut omnia quae imperarentur sibi patienda existimarent.

Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animo laborabat ut reliquas civitates adiungeret, atque eas donis pollicitationibusque alliciebat. Huic rei idoneos homines deligebat, quorum quisque aut oratione subdola aut amicitia facillime capere posset.

CESAR, Bellum Gallicum, VII, 29-31

 

(1983)

APRES LA VICTOIRE SUR LES MACEDONIENS, UN ROMAIN VEUT S’OPPOSER A CE QU’ON DECERNE LE TRIOMPHE A PAUL-EMILE

Ser. Galba repente processit et a tribunis postulauit, ut, quoniam hora iam octaua diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent triumphare, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent : integro sibi die ad causam eam orandam opus esse. cum tribuni dicere eo die, si quid uellet, iuberent, in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendoque exacta acerbe munia militiae(*) ; plus laboris, plus periculi, quam desiderasset res, iniunctum ; contra in praemiis, in honoribus omnia artata ; militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperiorem<que> bellantibus, eandem uictoribus inopem atque inhonoratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse. si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis uiros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse. his uocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium conpleuerunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset. intro uocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum ciuitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli uictorem despoliari triumpho : obnoxios imperatores tradi licentiae atque auaritiae militari. iam nunc nimis saepe per ambitionem peccari ; quid, si domini milites imperatoribus imponantur ? in Galbam pro se quisque probra ingerere. tandem hoc tumultu sedato M. Seruilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut de integro eam <rem> agerent ab tribunis petere, dicendique sibi ad populum potestatem facerent. tribuni cum ad deliberandum secessissent, uicti auctoritatibus principum de integro agere coeperunt reuocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Seruilius aliique priuati, qui dicere uellent, dixissent.

(*) Tite-Live a écrit plus haut : « Paul-Emile avait soumis ses soldats à une discipline à l’antique ; du butin, il leur avait donné une part plus parcimonieuse que celle qu’ils avaient espéré se voir attribuer sur les richesses si abondantes de Persée : si l’on s’était plié à leur avidité, ils ne lui auraient rien laissé à rapporter dans le trésor public. »

TITE LIVE, Ab urbe condita, XLV, 36

 

(1982)

DIDON TENTE DE RETENIR ENEE QUI SE PREPARE A L’ABANDONNER

Parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem,

Frater Amor ; castris militet ille tuis.

Aut ego quem coepi–neque enim dedignor–amare,

Materiam curae praebeat ille meae.

Fallor et ista mihi falso iactatur imago :

Matris ab ingenio dissidet ille suae.

Te lapis et montes innataque rupibus altis

Robora, te saevae progenuere ferae

Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis :

Qua tamen adversis fluctibus ire paras ?

Quo fugis ? obstat hiems. hiemis mihi gratia prosit !

Adspice ut eversas concitet Eurus aquas.

Quod tibi malueram, sine me debere procellis ;

Iustior est animo ventus et unda tuo.

Non ego sum tanti, quod non cessaris, inique,

Vt pereas, dum me per freta longa fugis.

Exerces pretiosa odia et constantia magno,

Si, dum me careas, est tibi vile mori.

Iam venti ponent, strataque aequaliter unda

Caeruleis Triton per mare curret equis.

Tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses

Et, nisi duritia robora vincis, eris.

Quid, si nescires, insana quid aequora possunt,

Expertae totiens tam male credis aquae ?

Vt, pelago suadente etiam, retinacula solvas,

Multa tamen latus tristia pontus habet.

Nec violasse fidem temptantibus aequora prodest ;

Perfidiae poenas exigit ille locus,

Praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum

Nuda Cytheriacis edita fertur aquis.

Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti

Neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas.

Vive, precor ! sic te melius quam funere perdam,

Tu potius leti causa ferere mei.

OVIDE, Héroïdes, VII, 35-68

 

(1981)

DEUX MANIERE D’ETRE UTILE A L’ETAT

Optimum erat, ut ait Athenodorus, actione rerum et rei publicae tractatione et officiis ciuilibus se detinere. Nam, ut quidam sole atque exercitatione et cura corporis diem educunt athletisque longe utilissimum est lacertos suos roburque, cui se uni dicauerunt, maiore temporis parte nutrire, ita nobis, animum ad rerum ciuilium certamen parantibus, in opere esse nostro longe pulcherrimum est : nam, cum utilem se efficere ciuibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur et proficit qui in mediis se officiis posuit, communia priuataque pro facultate administrans. “Sed, quia in hac, inquit, tam insana hominum ambitione, tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus, parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est. Sed habet ubi se etiam in priuato laxe explicet magnus animus, nec, ut leonum animaliumque impetus caueis coercetur, sic hominum, quorum maximae in seducto actiones sunt. Ita tamen delituerit, ut, ubicumque otium suum absconderit, prodesse uelit singulis uniuersisque ingenio, uoce, consilio. Nec enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet ; sed qui iuuentutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia uirtutem insinuat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentes prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in priuato publicum negotium agit. An ille plus praestat, qui inter peregrinos et ciues aut urbanus praetor adeuntibus assessoris uerba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam gratuitum bonum sit bona conscientia ?

SENEQUE, De tranquillitate animi, III, 1-4

 

(1980)

APRES LES FUNERAILLES DE GERMANICUS, TIBERE DOIT SE JUSTIFIER DE LEUR AVOIR DONNE TROP PEU D’ECLAT

Fuere qui publici funeris pompam requirerent compararentque quae in Drusum patrem Germanici honora et magnifica Augustus fecisset. ipsum quippe asperrimo hiemis Ticinum usque progressum neque abscedentem a corpore simul urbem intravisse ; circumfusas lecto Claudiorum Iuliorumque imagines ; defletum in foro, laudatum pro rostris, cuncta a maioribus reperta aut quae posteri invenerint cumulata : at Germanico ne solitos quidem et cuicumque nobili debitos honores contigisse. sane corpus ob longinquitatem itinerum externis terris quoquo modo crematum : sed tanto plura decora mox tribui par fuisse quanto prima fors negavisset. non fratrem nisi unius diei via, non patruum saltem porta tenus obvium. ubi illa veterum instituta, propositam toro effigiem, meditata ad memoriam virtutis carmina et laudationes et lacrimas vel doloris imitamenta ?

Gnarum id Tiberio fuit ; utque premeret vulgi sermones, monuit edicto multos inlustrium Romanorum ob rem publicam obisse, neminem tam flagranti desiderio celebratum. idque et sibi et cunctis egregium si modus adiceretur. non enim eadem decora principibus viris et imperatori popolo quae modicis domibus aut civitatibus. convenisse recenti dolori luctum et ex maerore solacia ; sed referendum iam animum ad firmitudinem, ut quondam divus Iulius amissa unica filia, ut divus Augustus ereptis nepotibus abstruserint tristitiam. nil opus vetustioribus exemplis, quotiens populus Romanus cladis exercituum, interitum ducum, funditus amissas nobilis familias constanter tulerit. principes mortalis, rem publicam aeternam esse. proin repeterent sollemnia, et quia ludorum Megalesium spectaculum suberat, etiam voluptates resumerent.

Tum exuto iustitio reditum ad munia…

TACITE, Annales, III, 5-7

 

(1979)

CICERON A SON FRERE : « POSSEDES TOUTES LES QUALITES POUR EXERCER AU MIEUX TES FONCTIONS RENOUVELEES DE PROCONSUL EN ASIE. »

Intellego permagnum esse negotium et maximi consilii, sed memento consilii me hoc negotium esse magis aliquanto quam fortunae putare ; quid est enim negotii continere eos, quibus praesis, si te ipse contineas ? id autem sit magnum et difficile ceteris, sicut est difficillimum : tibi et fuit hoc semper facillimum et vero esse debuit, cuius natura talis est, ut etiam sine doctrina videatur moderata esse potuisse, ea autem adhibita doctrina est, quae vel vitiosissimam naturam excolere possit. Tu cum pecuniae, cum voluptatis, cum omnium rerum cupiditati resistes, ut facis, erit, credo, periculum, ne improbum negotiatorem, paullo cupidiorem publicanum comprimere non possis ! nam Graeci quidem sic te ita viventem intuebuntur, ut quendam ex annalium memoria aut etiam de caelo divinum hominem esse in provinciam delapsum putent. Atque haec nunc non ut facias, sed ut te et facere et fecisse gaudeas scribo ; praeclarum est enim summo cum imperio fuisse in Asia triennium sic, ut nullum te signum, nulla pictura, nullum vas, nulla vestis, nullum mancipium, nulla forma cuiusquam, nulla condicio pecuniae, quibus rebus abundat ista provincia, ab summa integritate continentiaque deduxerit ; quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum potest, quam istam virtutem, moderationem animi, temperantiam non latere in tenebris neque esse abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam ? non itineribus tuis perterreri homines, non sumptu exhauriri, non adventu commoveri ? esse, quocumque veneris, et publice et privatim maximam laetitiam, cum urbs custodem, non tyrannum, domus hospitem, non expilatorem recepisse videatur ?

CICERON, Epistulae ad Quintum fratrem, II, 7-9

 

(1978)

PLINE LE JEUNE ET SA MERE ONT QUITTE MIDENE ET ESSAIENT D’ECHAPPER A L’ERUPTION DU VESUVE

Tum mater orare hortari iubere, quoquo modo fugerem ; posse enim iuvenem, se et annis et corpore gravem bene morituram, si mihi causa mortis non fuisset. Ego contra salvum me nisi una non futurum ; dein manum eius amplexus addere gradum cogo. Paret aegre incusatque se, quod me moretur. Iam cinis, adhuc tamen rarus. Respicio : densa caligo tergis imminebat, quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur. ‘Deflectamus’ inquam ‘dum videmus, ne in via strati comitantium turba in tenebris obteramur.’ Vix consideramus, et nox – non qualis illunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine exstincto. Audires ululatus feminarum, infantum quiritatus, clamores virorum ; alii parentes alii liberos alii coniuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant ; hi suum casum, illi suorum miserabantur ; erant qui metu mortis mortem precarentur ; multi ad deos manus tollere, plures nusquam iam deos ullos aeternamque illam et novissimam noctem mundo interpretabantur. Nec defuerunt qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent. Aderant qui Miseni illud ruisse illud ardere falso sed credentibus nuntiabant. Paulum reluxit, quod non dies nobis, sed adventantis ignis indicium videbatur. Et ignis quidem longius substitit ; tenebrae rursus cinis rursus, multus et gravis. Hunc identidem assurgentes excutiebamus ; operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus. Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem. Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit ; mox dies verus ; sol etiam effulsit, luridus tamen qualis esse cum deficit solet.

PLINE LE JEUNE, Epistulae, VI, 20, 12-18

 

(1977)

CESAR DOIT RESTER EN GAULE

Semitam tantum Galliae tenebamus antea, Patres conscripti ; ceterae partes a gentibus aut inimicis aut imperio aut infidis aut incognitis aut certe immanibus et barbaris et bellicosis tenebantur ; quas nationes nemo umquam fuit quin frangi domarique cuperet. Nemo sapienter de re publica nostra cogitavit jam inde a principio hujus imperii, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaret ; sed propter vim ac multitudinem gentium illarum numquam est antea cum omnibus dimicatum ; restitimus semper lacessati. Nunc denique est perfectum ut imperii nostri terrarumque illarum idem esset extremum.

Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo divino numine. Nam, si ille aditus Gallorum immanitati multitudine patuisset, numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem praebuisset. Quam jam licet considant. Nihil est enim ultra altitudinem montium usque ad Oceanum, quod sit Italiae pertimescendum. Sed tamen una atque altera aestas vel metu vel spe vel poena vel praemiis vel armis vel legibus potest totam Galliam sempiternis vinculis adstringere. Impolitae vero res et acerbae si erunt relictae, quamquam sunt accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum revirescent.

Quare sit in ejus tutela Gallia, cujus fidei, virtuti, felicitati commendata est. Qui si Fortunae muneribus amplissimis ornatus saepius ejus deae periculum facere nollet, si in patriam, si ad deos penatis, si ad eam dignitatem, quam in civitate sibi propositam videt, si ad jucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire properaret, si in Capitolium invehi victor cum illa insigni laude gestiret, si denique timeret casum aliquem, qui illi tantum addere jam non potest quantum auferre, nos tamen oporteret ab eodem illa omnia, a quo profligata sunt, confici velle. Cum vero ille suae gloriae jam pridem, rei publicae nondum satis fecerit, et malit tamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non explere susceptum rei publicae munus, nes imperatorem incensum ad rem publicam bene gerendam revocare nec totam Gallici belli rationem prope jam explicatam perturbare atque impedire debemus.

CICERON, De prouinciis consularibus,

 

(1976)

ON N’ÉTOUFFE PAS LA VOIX D’UN HOMME LIBRE

Cornelio Cosso Asinio Agrippa consulibus Cremutius Cordus postulatur novo ac tunc primum audito crimine, quod editis annalibus laudatoque M. Bruto C. Cassium Romanorum ultimum dixisset. accusabant Satrius Secundus et Pinarius Natta, Seiani clientes. id perniciabile reo et Caesar truci vultu defensionem accipiens, quam Cremutius relinquendae vitae certus in hunc modum exorsus est : ‘verba mea, patres conscripti, arguuntur : adeo factorum innocens sum. sed neque haec in principem aut principis parentem, quos lex maiestatis amplectitur : Brutum et Cassium laudavisse dicor, quorum res gestas cum plurimi composuerint, nemo sine honore memoravit. Titus Livius, eloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn. Pompeium tantis laudibus tulit ut Pompeianum eum Augustus appellaret ; neque id amicitiae eorum offecit. Scipionem, Afranium, hunc ipsum Cassium, hunc Brutum nusquam latrones et parricidas, quae nunc vocabula imponuntur, saepe ut insignis viros nominat. Asinii Pollionis scripta egregiam eorundem memoriam tradunt ; Messala Corvinus imperatorem suum Cassium praedicabat : et uterque opibusque atque honoribus perviguere. Marci Ciceronis libro quo Catonem caelo aequavit, quid aliud dictator Caesar quam rescripta oratione velut apud iudices respondit ? Antonii epistulae Bruti contiones falsa quidem in Augustum probra set multa cum acerbitate habent ; carmina Bibaculi et Catulli referta contumeliis Caesarum leguntur : sed ipse divus Iulius, ipse divus Augustus et tulere ista et reliquere, haud facile dixerim, moderatione magis an sapientia. namque spreta exolescunt : si irascare, adgnita videntur.

[…] maxime solutum et sine obtrectatore fuit prodere de iis quos mors odio aut gratiae exemisset. num enim armatis Cassio et Bruto ac Philippensis campos optinentibus belli civilis causa populum per contiones incendo ? an illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, sic partem memoriae apud scriptores retinent ? suum cuique decus posteritas rependit ; nec deerunt, si damnatio ingruit, qui non modo Cassii et Bruti set etiam mei meminerint.’ egressus dein senatu vitam abstinentia finivit. libros per aedilis cremandos censuere patres : set manserunt, occultati et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud externi reges aut qui eadem saevitia usi sunt nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.

TACITE, Annales, IV, 34-35

 

(1975)

AU SERVICE D’UNE GRANDE OEUVRE

Non practerit me, Lucili uirorum optime, quam magnarum retum fundamenta ponarn senex, qui mundum circuire constitui et causas secretaque eius eruere atque aliis noscenda prodere Quando tam multa consequar, tam sparsa colligam, tam occulta perspiciam ? Premit a tergo senectus et obicit annos inter uana studia consumptos. Tanto magis urgeamus et damna aetatis male exemptae labor sarciat ; nox ad diem accedat, occupationes recidantur, patrimonii longe a domino iacentis cura soluatur, sibi tutus animus uacet et ad contemplationem sui saltem in ipso fine respiciat. Faciet ac sibi instabit et cotidie breuitatem temporis metietur. Quicquid amissum est, id diligenti usu praesentis uitae recolliget ; fidelissimus est ad honesta ex paenitentia transitus. Libet igitur mihi exciamare illum poetae incliti uersum :

« Tollimus ingentes animos et maxima paruo

Tempore molimur » ?

Hoc dicerem, Si puer iuuenisque molirer, – nullum enim non tam magnis rebus tempus angustum est – ; nunc uero ad rem seriam, grauem, immensam post meridianas horas accessimus. Faciamus quod in itinere fieri solet : qui tardius exierunt, uclocitate pensant moram. Festinemus et opus nescio an superabile, magnum certe, sine aetatis excusatione tractemus. Crescit animus, quotiens coepti magnitudinem attendit et cogitat quantum proposito, non quantum sibi supersit.

Consumpsere se quidam, dum acta regum extemorum componunt quaeque passi inuicem ausique sunt populi. Quanto satius est sua mala extinguere quam aliena posteris tradere ! Quanto potius deorum opera celebrare quam Philippi aut Alexandri latrocinia ! […]

Quanto satius est quid faciendum sit quam quid factum quaerere, ac docere eos qui sua permisere fontunae nihil stabile ab illa datum esse, eius omnia aura fluere mobihus

SÉNÈQUE, Questions naturelles, Livre III, Préface.

A propos Robert Delord

Robert Delord
Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier : Antiquité et culture populaire Formateur (LCA / Lettres / Image / EMI / Pédagogie de projets / TICE et utilisation raisonnée du numérique / - Président de l'association et administrateur du site "Arrête ton char !" - Membre du comité d’organisation du Festival Européen Latin Grec

Sur le même thème

Découvrez les portraits du Fayoum, l’art funéraire égyptien au réalisme époustouflant

Avec leurs yeux sombres, directs et très expressifs, les sujets des portraits du Fayoum semblent …

X