Accueil » Actualités des LCA » A la une d'ATC » Lecture cursive : la religion à Rome (màj)

Lecture cursive : la religion à Rome (màj)

Consulter les dieux : les différents prêtres de la religion romaine

1. Multos deos Romani colunt, inter quos Juppiter ”Maximus Optimus” honoratur. 2. Romani deos saepe consulunt et eorum auxilium petunt. 3. Aedificant multa templa vel aedes quae deorum domus sunt et aras ubi caerimonias colunt. 4. Supra spectas ”suovetaurilia” : sacerdos, capite velato, suem, ovem, taurum sacrificat. 5. Servi sacerdotis hostias floribus vittisque ornatas securibus aeneis necant. 6. Haruspices, sacerdotes Etrusci, deorum voluntatem ex animalium visceribus explorant et somnia interpretantur. 7. Sacerdotes et magistratus auspicia habent : spectant aves volantes ut deorum voluntatem explorent. 8. Augur, alius sacerdos Etruscus, manu dextra lituum gestat. 9. Ante pugnam, augur aves sacras observat. Bonum signum dant, si fruges avide edunt.

    

Le temple de Diane et la vache merveilleuse

1. Servio Tullio regnante, templum Dianae sacrum a populis Latinis Romae aedificatum est. 2. Paulo post, bos quaedam mirae magnitudinis in cujusdam agricolae Latini villa nata est. 3. Cui in somnio hoc oraculum datum est. 4. « Ei populo, cujus civis aliquis manibus suis bovem illam immolaverit, erit summum imperium. » 5. Quod audito, vir Latinus bovem ad Dianae templum deduxit et rem sacerdoti Romano narravit. 6. Sacerdos callidus jussit eum antea proximo flumine manus abluere. 7. Latino autem ad Tiberim descendente, statim sacerdos bovem ipse immolavit. 8. Ita imperium civibus, sibique gloriam dedit.

 

Diversité des coutumes

1. Non eadem omnibus honesta sunt atque turpia. 2. Lacedaemonii in militaribus disciplinis, Athenienses in civicis officiis vitam agere solebant. 3. Illic erat pulchrum in bello fortiter facere, hic bene in foro dinere vel in gymnasiis eminere. 4. Epaminondae, clarissimo Thebanorum duci, non inhonestum fuit commode saltavisse scienterque tibiis cantavisse. 5. Romani vero mimicas artes infames esse existimabant nec viro libero dignas. Matronis alud Graecos indecorum erat convivio adesse, nisi propinquorum. 6. Contra Romano viro licebat uxorem adducere in convivium. 7. Itaque  aliorum mores non ex nostris judicare debemus.

 

Croyances romaines

1. Scimus Romanos superstitione imbues fuisse. 2. Etenim existimabant futura praedici posse ab iis, qui victimarum exta inspiciebant ; 3. aut deorum voluntatem ex avium volatu declarari ; 4. aut exercitus victoriam clademve pullorum sacrorum fame significari. 5. Sibi persuadebant reipublicae calamitates provideri posse. 6. Ita Virgilius affirmat Caesaris mortem multis nuntiatam esse prodigiis. 7. Narrat enim solem tum nitidum caput obscura ferrugine texisse ; 8. Alpes insolitis motibus tremasse ; 9. pecudes verba dixisse ; 10. ex puteis cruorem manavisse. 11. Quae cuncta horribilia dictu videbantur.

 

Les poulets sacrés

1. Claudius Pulcher consul, antequam navale proelium adversus Poenos committeret, pullos sacros consulere voluit. 2. Quoties pulli cibi avidi erant, credebant milites sibi deos propitios esse. 3. Tum pullarius nuntiavit pullos manere in cavea neque edere. 4. Risit Claudius et pullos manere in cavea neque edere. 5. Risit Claudius et pullos in mare mergi jussit et dixit. 6. “Saltem bibant, quoniam edere nolunt”. 7. Quae impia vox magnam classi cladem attulit.

 

Les Vestales

1. Si antiquis fabulis credimus, jam ante Urbem conditam fuere Vestales virgines, quoniam Rhea Silvia, Romuli mater, Vestalis fuit. 2. Postea, Numa Pompilius, secundus Romanorum rex, Vestalibus leges dedit. 3. Ex eo tempore fuerunt primum quattuor, deinde sex, denique septem Vestales, inter viginti puellas delectae. 4. Per triginta annos in Vestalium aedibus manebant, et ignem sacrum in Vestae aede alebant. 5. Per id temporis spatium parere debebant. 6. Puram vitam agebant, neque nubere poterant. 7. Propter gravissimam culpam, usque ad mortem verberantur aut vivae in sepulcrum conjiciebantur. 8. Tradunt duodecim aut – ut quidam scribunt – sex et viginti Vestales ita periisse. 9. Maxima vero erat earum auctoritas : qui capitis damnatus erat a Vestalibus auxilium petere poterat ; tum magistratus ejus vitae parcere debebant.

 

Diana et Minerva

1. Graecae et Romanae deae multae sunt. 2. Diana et Minerva magnae et clarae deae sunt. 3. Silvae Dianam delectant. 4. Dea saepe feras necat. 5. Itaque sagittas tenet. 6. Minerva sapientiae dea est. 7. Ancillae et dominae Minervam amant et laudant. 8. Deae, aliquando iratae, plerumque bonae sunt. 9. Terentia et Tullia dearum iram timent. 10. Itaque saepe deas orant et aras rosarum coronis ornant. 11. In Graecia et in Italia multas dearum statuas etiamnunc videre possumus.

 

Dieux antiques

1. Populo Romano non tantum deae, sed etiam multi dei erant. 2. Romani multas deorum statuas in viis videre poterant. 3. Etiamnunc pulchras deorum et dearum statuas videmus.

4. Inter tam multos deos Juppiter maximus est. 5. Domini et servi, dominae et ancillae deum laudant et orant. 6. Saepe deo agnos immolant. 7. Juppiter Romanis semper benignus erat. 8. Itaque magna populi Romani gratia deo nunquam deerat.

 

De oraculo

1. Prope templum augur oracula dabat ; nunquam errabat. 2. Marcus de negotiis suis virum interrogat :

Marcus : 3. Beatane erit vita mea ?

Augur : 4. Miser Marce, mox aeger eris.

Marcus : 5. Nonne malo morbo superero ?

Augur : 6. Morbus erit longus, sed peritus medicus te curabit et mox valebis.

Marcus : 7. Cum aerger ero, num servi mihi satis aderunt ?

Augur : 8. Verba tua non laudo ; Publius enim, filius tuus jam validus, negotiis tuis intererit et servis praeerit. 9. Diligentia filii tui agriculturae proderit. 10. Ita morbus liberis tuis non nocebit, quod frumentum in villa non deerit.

 

La fondation de Rome (753 av. J.-C.)

Dans l’Antiquité la fondation d’une ville est une cérémonie religieuse. Chaque acte rituel a une valeur symbolique qu’il vous sera facile de préciser d’après le texte suivant.

1. Si Plutarcho, haud obscuro scriptori graeco, credimus, urbs Roma eo modo condita est. 2. Romulus, postquam novam urbem condere decrevit, ad montem Palatinum pervenit inique constitit. 3. Quo loco occupato, Romulus, vir summa religione, immortales deos oravit ac victimas deorum sacras immolavit. 4. Amicitia cum deis sic facta, existimavit perpetuum immortalium auxilium et praesidium novae urbi afferri. 5. Quibus rebus confectis, fossam in colle fecit. 6. Tum universi ejus comites concurrerunt : in eam fossam fructus Albae collectos jecerunt et humum, quam ex ea urbe secum portaverant. 7. Ut primum fossa plena fuit, Romulus, igne facto, ibi aram collocavit. 8. Deinde aratro sacrum sulcum duxit, in quo urbis moenia postea aedificata sunt. 9. Aratro tamen aliquando sublato, supererant certa spatia, ubi portae urbis fuerunt. 10. Urbe condita, Romulus intra moenia domos aedificari jussit ac multa opera Romanis utilia perficere coepit.

 

Patrisfamilias preces (RELIGION – FAMILLE)

1. « Potentes dii, quos semper majorum more colui, quorumque auspicia nunquam neglexi neque dignitatem contempsi, audite benigna mente preces meas. 2. Utinam ne, sicut inimico, mihi irati sitis ! 3. Quid enim nos homines, invitis deis, honestum aut jucundum speremus ? 4. Cum a pueritia saepe aeger essem, vos mihi semper benigne adfuistis. 5. Nunc opera vestra valeant et conjux et liberi et servorum familia ! 6. Ne fortunae invidia nobis noceat ! 7. Utinam cum bona pace finitimarum nationum vivamus ! 8. Ne hostes victores fecundos agros nostros vastent, cum, voluntate vestra, longe a domorum muris urbiumque vallis prohiberi possint ! 9. Utinam ne templa spolient, nec fortunas privatas aut publicas repente rapiant, nec miseros incolas saeve occidant vel eos vendant servos ! 10. Vos cognovistis me sacra vobis instituta semper fecisse, probam semper vitam, vobis auctoribus egisse. 11. Nolite praesidium vestrum mihi meisque unquam recusare. »

 

Le mariage de Térentia

1. Hodie Tiberius, Publii amicus, Terentiam uxorem ducit. 2. Marcus ejusque uxor, qui amicos in villam vocaverunt, eos benigne accipiunt. 3. Nunc Tiberius adest cum patre. 4. Antea sacerdos agnum immolavit et dixit omina esse secunda. 5. Tum Terentia procedit, flammeo coronaque ornata. 6. Virgo dextram manum cum Tiberii dextra jungit sacraque verba dicit : « Ubi tu Gaius, ego Gaia ». 7. Quae verba eam Tiberii uxorem faciunt, statimque omnes una voce clamant : « Feliciter ! » 8. Deinde usque ad noctem laeto convivio intersunt ; nec cibo nec optimo vino parcunt. 9. Tandem convivae, laete cantantes, Terentiam ad Tiberii villam ducunt. 10. Terentia non pedibus intrat, sed ab amicis antiquo more tollitur et portatur. 11. Tiberius uxori aquam et ignem praebet. 12. Longa erit eorum felicitas.

 

Echec d’un sacrilège 

1. Verres Siciliae pro praetore praeerat. 2. Qui ubi primum in provinciam suam advenit, magis furtis et flagitiis studuit quam munere suo functus est. 3. Istius mens cupiditate luxuriae agitabatur, quam publice sibi parare non dubitabat. 4. Si potuisset, omnia quidem, quae alicujus pretii essent, sine pudore abstulisset.

5. Erat Agrigenti templum Herculis, Agrigentinis sane religiosum. 6. Ibi erat simulacrum ipsius dei, tam pulchrum ut omnibus carum esset. 7. Cum ad hoc templum, Verris jussu, servi media nocte impetum fecissent, custodes, clamore sublato, primo resistere conati sunt. 8. Qui, etsi (tametsi) fortissimos se praebebant, tamen, viribus deficientibus, repulsi sunt. 9. Tum rumor tota urbe natus est servorum agmen templi gradus conscendere, ut Herculis signum vi tollerent atque auferrent. 10. Antequam autem servi signum dejicerent, in latrocinio impediti sunt, quod complures Agrigentini repente concurrerunt lapidesque in eos conjecerunt. 11. Discedunt quam celerrime servi praetoris, Herculis signo integro relicto. 12. Quo conspectu valde gavisi, Agrigentini facete dixerunt : 13. « Hercules, ut illum aprum Erymanthium, ita hunc immanem verrem superavit. »

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier : Antiquité et culture populaire Formateur (LCA / Lettres / Image / EMI / Pédagogie de projets / TICE et utilisation raisonnée du numérique / - Président de l'association et administrateur du site "Arrête ton char !" - Membre du comité d’organisation du Festival Européen Latin Grec

Laisser un commentaire