Niobé l’orgueilleuse punie par Latone
Niobe, regina Thebanorum, erat pulchra femina sed superba. Erat superba non solum forma sua maritique potentia sed etiam magno liberorum numero. Nam habebat septem filios et septem filias. Sed ea superbia erat reginae causa magnae tristitiae et liberis causa durae poenae.
Apollo et Diana erant liberi Latonae. Iis Thebani sacra crebra parabant. Oppidani amabant Latonam et liberos eius. Id superbae reginae erat molestum. « Cur », inquit, « Laronae et liberis sacra paratis ? Duos liberos habet Latona ; quattuordecim habeo ego. Ubi sunt mea sacra. » Latona iis verbis irata liberos suos vocat. Ad eam volant Apollo Dianaque et sagittis suis miseros liberos reginae superbae delent. Niobe, nuper laeta, nunc misera, sedet apud liberos interfectos et cum perpetuis lacrimis eos desiderat.
texte tiré de l’ouvrage Latin for beginners de Benjamin L. D’Ooge, 1909.
Tableau : “La mort des enfants de Niobé” de Johann Koenig (1600-1642), collection particulière.