Lecture Cursive : DĒ DOMŌ

Lecture cursive :
– vocabulaire
– questions en latin
– point de grammaire

Document pdf en bas de page.

DĒ DOMŌ

Ubi habitās ? Habitāsne in aedificiō ? Aedificium est habitātiō, sed hominēs habitant in habitātiōnibus et aedificiīs dīversīs. Sunt quī habitant in domīs. ‘Domus’ est ūnum nōmen habitātiōnis inter alia nōmina. Alia sunt : casa, villa, diaeta, fundus, et cētera. Domus conclavia habet. Casa est domus parva, in quā sunt paucae conclavia. Conclave est pars domūs, et domus dīviditur in conclavia varia. Villa est domus plūs magna, sed nōn est in urbe. Villa est domus rustica. Habitāsne in īnsulā ? Non īnsula in marī, sed in aedificiō nominē ‘īnsula’ ! Insula est aedificium magnum, in quō multae familiae habitant. Domus in insulā est diaeta. In regiōnibus urbānīs, multi hominēs in diaetīs habitant, sed in regiōnibus suburbānīs, plūrēs hominēs in casīs habitant. Alii hominēs habitant in domunculīs subrotatīs, praecipuē in regiōnibus rusticīs. Domuncula subrotata est domus parva et mōbilis, quae rotās habet. Etiam in regiōnibus rusticīs sunt fundī. Fundus est domus ubī habitant agricolae. Agricolae terram colunt.

Quae sunt partēs, vel conclāvia, domūs ? Partēs sunt : mediānum, cubiculum, cēnaculum, balneum, et culīna. Quid agunt hominēs in culinā ? Coquunt, id est, cibum parant. In mediānō, hominēs solent sedēre et loquī cum familiā et amīcīs, vel tēlevīsōrium spectāre. Cubiculum est pars in quā hominēs dormiunt. In cēnāculō, hominēs cēnant, id est, cibōs comedunt. In balneō, hominēs sē lavant et sellā pertūsā ūtuntur. Sella pertūsā est rēs sordida ! In domō meā, sunt tria cubicula et duo balnea. Quid de domō tuā ? Domus mea est parva, in quā sunt unum cubiculum et unum balneum. Cubiculum meum nōn est proprium meum, quod frāter meus quoque dormit in cubiculō. Est cubiculum nostrum !

 

TEXTE : Lectures Cursives – DE DOMO

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur: Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Membre du comité de pilotage du PNF LCA "les Rendez-vous de l'Antiquité" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité - Organisateur du Salon du Livre Antiquité de Lyon

Laisser un commentaire

X