Daedalus et Icarus
Creta est insula antiqua quae aqua alta magni maris pulsatur. Ibi olim Minos erat rex. Ad eum venit Daedalus qui ex Graecia patria fugiebat. Eum Minos rex benignis verbis accepit et ei domicilium in Creta dedit. Quo in loco Daedalus sine cura vivebat et regi multa et clara opera faciebat. Post tempus longum autem Daedalus patriam caram desiderare incepit. Domum properare studebat, sed regi persuadere non potuit et mare saevum fugam vetabat.
Tum Daedalus gravibus curis commotus filio suo Icaro ita dixit : « Animus meus, Icare, est plenus tristitiae nec oculi lacrimis egent. Discedere ex Creta, Athenas properare, maxime studeo ; sed rex recusat audire verba mea et omnem reditus spem eripit. Sed numquam rebus adversis vincar. Terra et mare sunt inimica, sed aliam fugae viam reperiam. » Tum in artis ignotas animum dimittit et mirum capit consilium. Nam pennas in ordine ponit et veras alas facit.
Puer Icarus una stabat et mirum patris opus videbat. Postquam manus ultima alis imposita est, Daedalus eas temptavit et similis avi in auras volavit. Tum alas umeris fili adligavit et docuit eum volare et dixit : « Te veto, mi fili, adpropinquare aut soli au mari. Si fluctibus adpropinquaveris, aqua alis tuis nocebit, et si soli adpropinquaveris, ignis eas cremabit. » Tum pater et filius iter difficile incipiunt. Alas movent et aurae sese committunt. Sed stultus puer verbis patris non paret. Soli adpropinquat. Alae cremantur et Icarus in mare decidit et vitam amittit. Daedalus autem sine ullo periculo trans fluctus ad insulam Siciliam volavit.
texte tiré de l’ouvrage Latin for beginners de Benjamin L. D’Ooge, 1909.