La condition des esclaves à  Rome (lecture suivie)

1. Cum Romani proelium cum hostibus commiserant, non solum victoriam sperabant, sed etiam captivos rapere cupiebant. 2. Plerique enim captivi “ etiam insignes duces “ apud Romanos servi erant. 3. Servi non sibi, sed domino suo, cujus severitatem timebant, laborare cogebantur. 4. Nulla lege a domini sui saevitia tegebantur ; nec lacrimis nec precibus eum movere poterant ; nullum praemium sibi exspectabant. 5. In judicium quidem non vocabantur, sed aliquando propter minimam culpam repente in vincula conjiciebantur, aut etiam propter furtum occidebantur. 6. Suam domum non habebant ; non suis sed domini negotiis studebant. 7. Sed necessariis et acerbis laboribus incredibili diligentia se dare debebant : non solum agros colebant, sed etiam medici aut scribae aut magistri erant. 8. Qui ruri vivebant longe miserrimi servorum erant. 9. Saepe a saevis custodibus vehementer verberantur, nec resistere poterant ; itaque aliquando se ipsi interficiebant. 10. Beati erant qui justiorem dominum sibi inveniebant.

——–
N.B. : Document pdf complet à  télécharger en bas de page
——–

Exploitation grammaticale
Le texte permet de revenir sur la voix passive (notamment l´imparfait) et le complément d´agent, mais aussi sur le pronom personnel et l´adjectif possessif de la troisième personne.

Texte : La condition des esclaves à Rome (lecture suivie)

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur: Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Membre du comité d’organisation du Festival Européen Latin Grec - Membre du comité de pilotage du PNF LCA "les Rendez-vous de l'Antiquité" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité - Organisateur du Salon du Livre Antiquité de Lyon

Laisser un commentaire

X