Comic History of Rome Table 10 Cicero denouncing Catiline, Image by John Leech, from: The Comic History of Rome by Gilbert Abbott A Beckett. Bradbury, Evans & Co, London, 1850s / Wikipedia

Cicéron, première Catilinaire



Media :
Emission :

Présentation:

Quelques lectures par des professeurs:

Robert P. Sonkowsky (I. 1“3) (Professeur à  l´Université du Minnesota)
Richard Tarrant (I. 1“2) (Professeur à  l´Université d´Harvard)
Gareth Morgan (I.“V.)

Johan Winge. (texte entier)
– Felix Sanchez Vallejo :

Quelques videos amateurs :

– des lectures diverses (et plus anecdotiques):


[1] I. Quo usque tandem abutere,
Catilina, patientia nostra ? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet ?
quem ad finem sese effrenata iactabit audacia ? Nihilne te nocturnum
praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil
concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus,
nihil horum ora voltusque moverunt ? Patere tua consilia non sentis,
constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non
vides ? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos
convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris ?

[2] O tempora, o mores ! Senatus haec intellegit. Consul videt ; hic
tamen vivit. Vivit ? immo vero etiam in senatum venit, fit publici
consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque
nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si
istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu
consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos
[omnes iam diu] machinaris.

[3] An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti.
Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus
interfecit ; Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare
cupientem nos consules perferemus ? Nam illa nimis antiqua praetereo,
quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua
occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri
fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem
coercerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et
grave, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis ;
nos, nos, dico aperte, consules desumus.

[custom-related-posts]

N.B. : à notre connaissance, les émissions poadcastées sur ces pages sont libres de droits, toutefois si vous constatiez une erreur, merci de nous la signaler, nous retirerions sans délai le ou les documents incriminés.

A propos Arrête Ton Char !

Propositions du collectif : https://www.arretetonchar.fr/manifeste-arrête-ton-char-les-lca-aujourdhui/
X