Accueil » Actualités des LCA » Conversational Latin – Matthew Keil teacher

Conversational Latin – Matthew Keil teacher

Matthew Keil, un enseignant américain de la Francis Lewis High School à Astoria New York nous expose la façon dont il enseigne le Latin à ses étudiants.

La vidéo est en latin avec sous-titres an anglais.

Traduction (Source: http://linguae.weebly.com/)

Salvēte omnēs!Nōmen meum Mattaeus Kīlum est et magister sum Latīnitātis in scholā secundāriā Novī Eborācī. Omnēs trēs annōs Latīnitātis dōceō in scholā meā et sōlum magister sum.

..quia in coniugātiōne tertiā signum praesentis subiunctīvī est `a……

Hī studentēs in annō secundō sunt Latīnitātis et in omnibus paene diēbus synopsis eīs scrībenda est dē aliquō verbō novō. Formae imperātīvī sunt maximī momentī quandō studentēs discunt linguam novam nam hōc modō infantēs quoque novam linguam discunt. Imperātīvīs et mōtibus manuum ita intellegere possunt quid rogētur.  Hōc modō, sine labōre et post multās repetitiōnēs multum vocābulōrum noscere incipiunt

…quae verba sunt derivāta in linguam Anglicam ex hōc verbō?    `Transmit’ –bene dictum,   `transmitto’ –  to send across. Aliquid alter, anything else…. How would you say to send out something?     Emittō, exactly.  To send to something –admitto. Admit.  Nunc, ad  infinitivos. Tu .. supple nobis omnes infinitivos. `Mittere’.  Et  `mitti

Prīmum necesse est mihi dīcere me incipere discere linguam Latīnam in modō traditiōnālī, id est in memoriā mea pōnēbam multas coniūgātiōnēs ac dēclīnātiōnēs et omnēs normae grammaticae artis. Post spatium temporis et multum cum labōre poteram legere multōs scrīptōrēs antīquōs et multa scrīpta apud antiquōs auctōrēs – apud Cicerōnem, apud Virgilium, Horātium et Bibliam Sacram et post duōs annōs occāsiōnem habuī stūdēre Rōmae cum magistrō magnō Latinītātis Reginaldō Foster cancellārius Papae Latīnus et grātiā deō natūraliter īvī et quāle magnum tempus habuī. In omnibus diēbus legēbāmus auctōrēs nōn sōlum ex temporibus antiquīs sed quoque ex mediaevālī aevō et Renascenti.  Legēbāmus auctores antiquōs Cicerōnem et Quīntiliānum sed quoque patres Ecclēsiae et multōs scrīptōrēs ex Renascentī, Leonardum Dōnum Brūnōnum etPetrarchum. Et quid fuit maximī momentī, Reginaldus Foster, magister noster, dīcēbat Latīnē. Quandō legēbāmus aliquid auctōris huius, nōn sōlum necesse fuit nōbīs transferendum in Anglicam, ut semper, sed nunc in alia verba Latīna et porrō  post diem parātam sub arborēs ambulāvimus et ibi sessimus et sub arboribus loquēban- loquēbāmur alter aliīs Latīne. Hae exercitātiōnēs nōs compulsae sunt cōgitāre quōmodo dedeat aliquid vel aliquid Latīne. Vocābula nostra crēvērunt et quoque celeritās nostra quō incepit festināre quō poterāmus loquī Latīnē. Tamquam dixit Cātō – Magnus – `rem tenē, verba sequentur.’ Hic fuit ūsus meus primus dīcendī Latīnē sed posteā audīvī de conventiculō Latinitātis quod foret in Hungariā et ibi et illūc videra –  vīdī mirābilem situm.     Nunquam in tōtā vitā meā vīderam tam – tantōs populōs qui potuerant loquī Latīnē et putāre Latīnē quoque. Hic, hoc conventiculum facultātem  praebuit participibus ex omnibus partibus orbis terrārum loquī alter cum aliīs Latīne dē rēbus omnibus, de rēbus politicīs, dē rēbus artibus  et dē rēbus humānīs. Bene, et praesertim dux conventiculī –  imperātor – fuit Aloysius Migaglia, vir fortasse optimus in tōtō mundō qui potest dīcere Latīne et commūnāre  cum aliīs in Latīnā linguā.  Possum meminisse diē primō ille – illum dīxisse : linguam Latīnam duās virtūtibus ūtī: prīmam, linguam  catēnam formāre inter mentēs grandās ex temporibus antiquīs usque ad tempus nostrum et nōs posse commūnāre scriptīs librīsque suīs. Secundum  – linguam Latīnam formāre catenam inter vīrōs humānōs quī fortasse nōn vīvunt in eādem terrā et quī non possint dīcere eandem linguam. Per Latīnam nōs posse intellegere aliōs et dīcere cum aliīs. Ego sciō timōrem esse apud magistrōs magistrāsque Latīnitātis  dē loquendō Latīnē tamquam mūtāre lineās famōsās Virgiliī: quidquid est timeō populōs Latīnē loquentes. Sed Rōma nōn  aedficāta est ūnum diem et beneficia sunt maiōra quam perīcula.

A propos Elen Buzaré

Elen Buzaré
Elen Buzaré est actuellement chargée de comptes entreprises dans un cabinet de courtage d'assurance à Lyon et spécialisée en responsabilité civile. Elle apprend le latin en autodidacte avec la méthode Lingua Latina per se Illustrata (LLPSI) de Hans Orberg et l'appui d' étudiants de l'ENS Lyon. Elle a créé un groupe de discussion Yahoo qui a pour objectif de mieux faire connaitre cette méthode: http://fr.groups.yahoo.com/neo/groups/methode-orberg/info

Sur le même thème

ARTE / Gymnastique – Les statues n’étaient pas blanches

Les statues antiques ont toujours été blanches comme neige, et comme le marbre dont elles …

Laisser un commentaire