Lecture cursive : le Minotaure, Thésée, Dédale et Icare

De Minautoro

1. In Creta, olim Minos regnabat. 2. Inter Minois liberos erat monstrum, Minotaurus. 3. Minotauro tauri caput et hominis corpus erant. 4. Minos Minotaurum captivum in Labyrintho collocavit. 5. Daedalus enim, regis jussu, Minotauro labyrinthum aedificavit. 6. Homo in labyrinthum intrare poterat, sed ibi manebat, captivus. 7. Quotannis miseri Athenarum incolae septem filios et septem filias Minoi dare debuerunt. 8. Minotaurus eos necabat et vorabat.

 

Theseus in patriam rursus navigat

1. Theseus laetus est, nam et Minotaurum, saevum animal necavit, et e Labyrintho cum comitibus salvus exiit. 2. Sine mora, fugam paravit : cum Ariadna, pulchra Minois filia, atque cum comitibus ad propinquam navem properavit. 3. Mox navis plenis velis per undas ad Atticae litus Athenasque volat. 4. Ariadna tamen cum Theseo Athenis non adfuit ; nam, Bacchi jussu, in insula Naxo manere debuit. 5. Itaque Theseus dolore confectus est, neque vela alba, victoriae testimonium, explicavit.

6. Nunc urbs Athenae propinqua est. 7. Aegeus, Thesei pater, ac multi cives atra vela vident. 8. Miser pater clamat : « Eheu ! Minotaurus carum filium meum necavit. » 9. Statim ante civium oculos Aegeus de moenibus in mare se praecipitavit. 10. Post Aegei mortem, Theseus Atheniensium rex fuit.

 

De Daedalo et Icaro

1. Minos Daedalo iratus est ; nam Theseus e Labyrintho exire potuit. 2. Itaque nunc Daedalus cum filio Icaro in Labyrintho captivus est. 3. Daedalus autem, vir peritus, pennis ceraque alas paravit. 4. Ita, miro Daedali ingenio, pater ac filius e Labyrintho volare potuerunt. 5. Nunc pater filiusque ad longinquum Asiae litus properant. 6. Icarus autem prope solem volat. 7. Statim solis calor alarum ceram liquavit, atque miser Icarus ante patris oculos in altum mare cecidit. 8. Ita undae Icaro sepulcrum fuerunt.

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur : Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité

Laisser un commentaire

X