Texte latin construit : La poule aux oeufs d’or

La poule aux œufs d’or

Olim gallina, errans praeter limites agelli, intraverat fundum divitis agricolae. Ubi cum deambularet, temptans fimum, aut scalpturiens in horto, invenit Phoenicopterum stantem, ut mos est ei volucri, uno in pede – antero alicubi deposito – quasi in terram defixum.

Gallina stetit aliquamdiu intuens, incerta utrum mirum hoc animal vivum esset, necne : stans et ipsa pede in uno, intorquens digitos alterius. Flamingo vidit eam, conivitque : tum gallina ausa est loqui.

« Salve ! » inquit ; « pace tua dicam : sed quomodo vadis uno pede ? An es vere infixus humo ? » Callina autem admodum erat simplex, et omnino ignara consuetudinum mundi ; aliter, nimis impudenter locuta esset.

« Satis bene vivo », respondit Flamingo, magna cum dignitate : « Est mihi gravius aliquid faciendum, quam ut semper hinc illinc circumvager : multa revolvo, cogitabundus mecum de omnibus rebus. »

Gallina, his vocibus auditis, cepit subitum consilium, – unicum, paene dixerim, quod gallinis umquam venit in mentem, nisi quod pertineat ad quotidianum victum. « Esne » rogavit « avis sapiens ? »

Adnuit Flamingo : « Nae », inquit, « licet quidem istud dicere. »

« Potesne igitur docere quomodo gallina aurea pepererit ova ? »

« Prorsus intelligo », respondit Flamingo : « a Ciconiis didici, quae Orientem et Aegyptum et Persida visunt. Nam in iis maxime regionibus factum est. Anus quaedam habuit gallinam – »

« Id plane memoria teneo », inquit pennigera comes : « oro ut ad rem venias ; nam valde cupio audire. »

« Ab initio oportet exordiri », refert Flamingo.

« Anus quaedam habuit gallinam – »

« Immo, intelligo », gallina inquit, « et ova aurea peperit. Sed quomodo ? Haec res est. »

« Consulo tibi ut discas bonos mores », respondet Flamingo : « Anus quaedam habuit gallinam ; et ova aurea peperit, singula singulis diebus. Anus autem cogitabat, Singula singulis diebus – hau sat est : satius erat dissecare gallinam, et cuncta simul ova habere. Cepit ergo cultrum, eamque dissecuit : sed ecce ! Nulla ova inerant. Hinc intelligendum –

« Num quomodo ova peperit ? » interpellat gallina.

« Hinc intelligendum » iterat Flamingo, « ut sis contentus eo quod habes ».

« Sed quomodo ova parta sunt ? » ait gallina, insistens.

« Istud numquam compertum est », respondet Flamingo.

« At pomisisti te mihi dicturum. »

« Vin’ergo me sinere ad finem venire ? » ait alter, iratus : « est mihi in animo nil amplius dicere. At tu saltem » inquit, fastidiose, « numquam poteris aurea ova parere. Volo tamen quod ciconiae mihi dixerunt id tibi referre : sed cave interpelles. »

« Perge modo » inquit gallina.

« Ciconiae autem omnia norunt ; quotannis veniunt in Septemtrionem, et de hac re narrant. Sed non huc migrant : haec audivi, cum alias peregrinabar. Ne existimaris me semper hic habitasse : » et Flamingo superbiose circumspectavit.

« In isto colle ergo habitavisti ? » interrogavit gallina : « unus e gallis nostris dehinc commigravit. »

« Quem mihi collem narras ? Trans mare huc demigravi. »

« Ego scio », gallina interpellat, alacriter : « Anas noster omnia me docuit : longe, longissime natavit. Sed perge, quaeso : non interpellabo. »

Primo igitur Flamingo sibi proposuit nihil ultra dicere : sed magnopere cupivit sapientiam suam ostentare ; itaque progressus est :

« Ciconiae mihi dixerunt rem denuo vel pluries esse factam, – ad hunc modum. Eundum est foras, sub vesperum frigidissimum totius hiemis, hora qua aliae gallinae ad perticam eunt, et ovum pariendum inter vepres. Ibi usque ad mane vigilandum, juxta stanti ; solis orientis primi radii ovum in aurum convertent. Sic audivi, et haud dubie verum est. De hac re praeceptum composui : Semper – »

« Vive, vale », inquit gallina ; « perlibenter manerem te audituram loquentem ; sed jam advesperascit. » Haec locuta, abiit.

« Animal vere rusticum ! » ait Flamingo : et, altero pede reposito, hic quoque in alteram partem spatiatur.

Hiems jam venerat, et nox erat frigidissima : quod anates intellexerunt ; nam aquarum frigore noscitabant. Facile credas gallinam meminisse ea quae ex Flamingone audierat : et nemini altero dixisse. Cum igitur ceterae gallinae in pertica consedissent, ea nusquam est inventa : sed aer frigidior erat quam ut spectaculum irent. Mane autem, dum ceteri hortum circumibant, aliquantulum cibi passim carpentes, vel terram gelu duram rimantes, ad vepres tandem pervenerunt. Quid illi apparet ? Inter vepres, aureum ovum ! At propter ovum conspexerunt gallinam congelatam, rigentem. Ovum quidem pepererat ; fortifer, fideliter, vigilaverat ; sed, cum radii matutini ovum in aurum verterunt, gallinam glacialem recalefacere nequiverunt.

Tum gallinae omnes, congregataen cum pullis gallisque, circumsteterunt veneranter. Princeps gallorum juxta ovum constitit, et magna voce cantavit. Cantum en quam clarum ! Quam velut tuba sonantem ! Quam resonantem, quam diuturnum, quam triumphantem ! Singulis pedibus pulli circumsteterunt ; alterum prae frigore retraxaverant : obstupuerunt, conticuerunt omnes ! Tandem gallinae inter se dicere coeperunt : « Nec quidquam ista nos docuit ! Qui nunc cognosci potest, qua ratione sit factum ? »

Quid autem ovo faciendum erat ? Decrevit gallus. Gallinae maculentae imperat, ut ovo in nido insideat, videatque qud foret partum. Ita gallina maculata sedebat. Per quinquaginta dies sedebat – viginti diebus amplius quam gallinis mos est : sed statutum erat ut aliquid ex ovo gigneretur. Sedebat usque dum moreretur : nam, quinquagesimo die, cum gallus jam ediceret ne diutius consideret, obiit : et usque adhuc ecce aureum ovum ! Ipse rostro tutudit, sed non valebat testam frangere. Universi rostris tutudere, quam multi multaeque circumsistere poterant ; sed testa perfringi recusavit. Tum volverunt ovum extra nidum, in lapideum pavimentum. Volvitur longius quam destinabant ; nam non destitit volvi, donec in impluvium cecidit ; et anas fortissimus, immersus in undas, nequidquam quaesivit.

– – – – – – – – – –

Texte tiré de l’ouvrage “Latin primer, a first book of latin for boys and girls” by Joseph Henry Allen (1870).

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur : Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Membre du comité de pilotage du PNF LCA "les Rendez-vous de l'Antiquité" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité

Laisser un commentaire

X