Accueil » Actualités des LCA » A la une d'ATC » Lecture cursive : les aventures d’Ulysse

Lecture cursive : les aventures d’Ulysse

LES AVENTURES D’ULYSSE

La colère de Neptune

1. Graeci victores in patriam redierunt. 2. Multi vero labores fuerunt Ulixi, Ithacae regi. 3. In ea insula Penelopa, fida uxor, ac Telemachus, carus filius, magna spe Ulixis reditum exspectabant. 4. Neptunus vero Ithacae regi iratus erat. 5. In pugnis enim marium deus Trojanis adfuerat, nec Graecorum victoriam cupiverat. 6. Sed Ulixis fraude Graeci Trojanos vicerant. 7. Itaque, propter dei odium, Ulixes ejusque comites diu per maria erraverunt.

 

Chez les Cicones et les Lotophages

1. Primum Ulixis classis Ciconum fines adiit. 2. Ibi Graeci, cum saevis incolis magna virtute pugnantes, urbem Ismaram vi ceperunt ; sed, paulo post, novus Ciconum impetus eos ex urbe expulit. 3. Cicones multos Graecos interfecerunt et Ulixes ab eorum finibus cum ceteris comitibus fugit. 4. Post novem dies noctesque, miseri nautae tandem terram viderunt. 5. Ulixes tres comites ad Lotophagos, ejus regionis incolas, misit. 6. Lotophagi eos benigne acceperunt eisque egregia poma dederunt. 7. Tum Graeci non jam patriae meminerunt et in Lotophagorum finibus manere cupiverunt. 8. Ulixes diu eorum reditum exspectaverat ; tandem ad eos processit, eosque invitos ad naves vi duxit. 9. Omnes nautae rursus in naves conscenderunt et id litus reliquerunt.

 

Dans l’antre du Cyclope Polyphème

1. Inde Ulixes ad longinquum litus pervenit. 2. Ibi habitabant Cyclopes, saeva monstra, quibus unus oculus in fronte erat. 3. Cyclopes miseros homines, quos capere poterant, interficiebant et vorabant. 4. Ulixes tamen Cyclopes adspicere eorumque mores cognoscere consiliul cepit. 5. Cum fortissimis e comitibus de nave exiit et in Polyphemi Cyclopis antrum sine metu intravit. 6. Polyphemus forte ab antro aberat ; tum Ulixes ejusque comites ignem fecerunt et cibum paraverunt.

 

Ruse d’Ulysse pour échapper à Polyphème

1. Polyphemus, in antrum rediens, magna voce clamavit : 2. « Qui estis ? Quod nomen vobis est ? Cur hic adestis ? Pirataene estis ? » 3. Tum Ulixes : « Graeci sumus ; ad patriam nostram redimus. 4. Mihi nomen est Nemo. 5. Saevus deus in litus tuum nos conjecit. 6. Oramus te : noli nobis nocere. » 7. Ulixis autem verba Cyclopem non moverunt. 8. Monstrum sex Ulixis comites interfecit et voravit. 9. Tum Graeci, quod ex eo loco fugere non poterant, Cyclopem caecum reddere constituerunt. 10. Tradunt callidum Ulixem vinum Polyphemo praebuisse. 11. Cum somnus Cyclopem ebrium oppressit, tum Graeci ejus oculum effoderunt.

 

Comment sortir de l’antre de Polyphème

1. Polyphemus magna voce clamat. 2. Mox ceteri Cyclopes ad antrum conveniunt atque eum interrogant : 3. « Cur, o Polypheme, tam vehementer clamas ? Quis tibi nocuit ? » 4. « Nemo », inquit ; tum Cyclopes ridentes dicunt Polyphemum insanire, domumque redeunt. 5. Deinde callidus Ulixes sub ovibus comites alligat. 6. Itaque, cum oves prima luce ex antro exierunt, Polyphemus earum terga manibus frustra tetigit. 7. Ita Graeci ex antro salvi exierunt. 8. Tandem cursu naves petiverunt, iratumque Polyphemum, lapides et gravia saxa ad naves conjicientem, effugere potuerunt.

 

L’outre d’Eole

1. Postea Ulixes insulam petivit cujus Aeolus rex erat. 2. Ulixes ventorum deo omnia itineris pericula narravit. 3. Aeolus Ulixi auxilium praebere constituit. 4. Itaque Ithacae regi utrem dedit, in quo ventos incluserat. 5. Tum Graeci sine periculo navigare potuerunt. 6. Decimo die majorum terram jam videbant, cum nautae utrem clam aperuerunt. 7. Statim omnes venti exierunt et Ulixem ejusque comites longe a patria pepulerunt.

 

Chez la magicienne Circé

1. Tam multis periculis una navis supererat. 2. Tum Ulixes cum paucis comitibus insulam adiit, ubi Circa, Solis filia, habitabat. 3. Ea magicas artes cognoverat. 4. Eos comites, quos Ulixes ad eam miserat, libenter accepit. 5. Solus Eurylochus in Circae domum non intravit. 6. Dea Graecis jucundissimum cibum magicamque potionem praebuit, quae miseros viros in porcos mutavit. 7. Eurylochus autem, qui amicos diu exspectaverat, tandem solus ad navem rediit. 8. Ulixes vero, cui Mercurius adfuit, comitibus libertatem reddere potuit ; nam Circa eos rursus in homines mutavit.

 

Dans l’île de Calypso

1. Ulixes solus hominum sine periculo Sirenes audire potuit, quarum pulchra vox nautas delectabat eosque in mare trahebat. 2. Jam nova pericula effugerat, cum ingentes maris fluctus navem fregerunt. 3. Omnes Ulixis comites perierunt ; ipse rex superfuit salvusque insulam adiit, ubi habitabat Calypso, nympha egregiae pulchritudinis. 4. Ulixi cibum dedit atque eum in insula libenter accepit. 5. Apud eam Ulixes diu mansit ac beatam vitam egit. 6. Tandem dei jusserunt eum in patriam redire. 7. Eorum jussu, ratem fecit ; solus per altum ad Ithacam cum bona spe navigavit.

 

Chez les Phéaciens

1. Ulixes patriam laetus petebat, cum Neptunus deux tridente mare percussit. 2. Irati fluctus ratem in insulae litus jecerunt. 3. Ulixes tamen salvus insulam adire potuit. 4. Ibi puellas vidit, quae pila ludebant, atque ad eas processit. 5. Virgines autem, Ulixem videntes, fugerunt. 6. Una tamen ex eis, Nausicaa, regis filia, non fugit. 7. Ulixem ad patrem, Phaeacum regem, duxit. 8. Ille Ulixem benigne accepit eique novam navem et peritos nautas dedit.

 

Le retour d’Ulysse à Ithaque

1. Tandem, post tam longa itinera et tam multos labores, Ulixes in patriam salvus rediit. 2. Ibi uxor, Penelopa, quotidie ejus reditum exspectaverat 3. Procos qui eam uxorem ducere cupiebant, semper recusaverat. 4. Minerva autem dea Ulixem redeuntem in mendicum mutavit. 5. Neque Eumaeus subulcus, qui primus eum vidit, nec servi, neque ancillae eum agnoverunt. 6. Solus Argos canis, post tam multos annos, dominum agnovit ; sed nimia laetitia eum oppressit atque ante Ulixis oculos interiit. 7. Paulo post, Telemachus quoque patrem agnovit. 8. Tum Ulixes et Telemachus procos punire constituerunt.

 

Le massacre des prétendants

1. Eo ipso die Penelopa procis dixerat : 2. « Qui arcum, quem Ulixes hic reliquit, contenderit, me uxorem ducet. » 3. Nemo autem ingentem arcum contendere potuerat. 4. Tum Ulixes procedens arcum a procis petivit. 5. Proci, sordidum mendicum videntes, riserunt. 6. Ulixes, tamen arcum manu cepit eumque facile contendit. 7. Simul clamavit : « Ulixes sum ! Vos omnes, qui domum meam invasistis, qui meam Penelopam uxorem ducere cuptitis, nunc timete ! » 8. Tum iratus Ulixes procos sagittis interfecit. 9. Post eorum mortem, cum Penelopa uxore et Telemacho filio longam beatamque vitam egit.

 

——-

Textes simplifiés tirés des manuels « Invitation aux lettres latines » de Morisset, Gason, Baudffier, Thomas (1980)

A propos Robert Delord

Robert Delord
Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier : Antiquité et culture populaire Formateur (LCA / Lettres / Image / EMI / Pédagogie de projets / TICE et utilisation raisonnée du numérique / - Président de l'association et administrateur du site "Arrête ton char !" - Membre du comité d’organisation du Festival Européen Latin Grec

Sur le même thème

The place to be

Yannick Scolan nous a quittés

     Yannick Scolan, jeune helléniste et savant remarquable, professeur à la générosité ardente, compagnon …

Une réaction

  1. Avatar

    Bonjour,

    Où peut-on trouver le corrigé de cette lecture ?

    Cordialement

Laisser un commentaire