Accueil » Actualités des LCA » A la une d'ATC » Lecture cursive : l’expédition des Argonautes

Lecture cursive : l’expédition des Argonautes

L’EXPEDITION DES ARGONAUTES

Un méchant roi, Pélias

1. Antiquis temporibus Pelias in Thessalia regnabat. 2. Malus rex erat : nonne fratrem Aesonem e regno vi expulerat ? 3. Aeson autem, dolore confectus, misere interiit. 4. Tunc Chiron centaurus Jasonem, Aesonis filium, magna cura educavit. 5. Jason omnes aequales virtute corporisque viribus superabat. 6. Cum fuit adulescens, patris regnum recuperare constituit. 7. Itaque in Thessaliam rediit, Peliam sine metu adiit, patrisque regnum a malo rege petivit.

 

Une ruse perfide du roi

1. Jasonis adventus Peliam terruit. 2. Malus autem rex tam pulchrum et opulentum regnum servare vehementer cupiebat. 3. Itaque fraudem excogitans, adulescenti benigne respondit : 4. « Gaudium meum magnum est, quod fratris mei filium hic video. 5. Regnum habebis, nam probus sum et mihi carus es. 6 Sed antea e patria exibis atque in Colchorum fines ad Aeetam regem ibis. 7. Illic draco in silva velleris aurei custos est. 8. Tam pulchrum vellus habere cupio. 9. Ego autem jam senex sum neque ingentem draconem superare potero. 10. Tu validus adulescens es : scio te posse vellus aureum capere et mihi dare. 11. Tunc magna erit tibi gloria, mihi autem laetitia. »

 

Préparatifs de Jason

1. Jason Peliae fidem habuit et regis jussu Colchorum fines petere constituit. 2. Sine comitibus autem tam longum iter facere non poterat. 3. Itaque acres et peritos juvenes delegit quibuscum magnam et celerem navem aedificavit. 4. Navis nomen « Argo » erat ; itaque Jasonis comites « Argonautae » vocati sunt. 5. Magno gaudio et ardore in pulchram navem conscenderunt et e portu exierunt. 6. Sine metu e patria abeuntes, per mare Aegeum ad Hellespontum cursum tenebant.

 

Arrivée des Argonautes en Colchide

1. Argonautis, Hellespontum ac Pontum Euxinum transeuntibus, pericula omnis generis non defuerunt. 2. Tamen Minerva dea Argonautis semper adfuit ; ita Colchorum fines salvi adierunt. 3. Ibi Argonautae, de nave exeuntes, per urbem ad Aeetam regem adierunt. 4. Tum Jason regi dixit : « Noli nobis inimicus esse. 5. E longinqua Graecorum terra cum bona spe in regnum tuum venimus. 6. A te peto vellus aureum, propter quod cum comitibus iter in regnum tuum feci. 7. Cum autem in Graeciam redierimus, te laudabimus tibique gratiam habebimus. »

 

Exploits de Jason en Colchide

1. Rex Aeeta respondit : 2. « Magnam quidem rem a me petis ; tamen tibi vellus aureum dabo, cum ingentes tauros meos, ignem naribus efflantes, viceris, cum draconis dentes in agro severis, cum viros ex dentibus natos armis superaveris. » 3. Regis responsum Jasoni jucundum non fuit, nam nullus vir tam multos labores facere poterat. 4. Sed Medea, regis filia, magicarum artium perita, Jasoni adfuit, quod juvenem amabat. 5. Ita Jason ingentes tauros superavit, virosque e draconis dentibus natos interficere potuit. 6. Saevus autem rex non cupiebat vellus aureum Jasoni dare, sed miseros Argonautas mala fraude interficere constituit.

 

Jason rentre avec Médée en Thessalie

1. Medea rursus Jasonem adiit et : « Noli hic manere, inquit, nam magno in periculo es. 2. Nunquam pater meus tibi vellus aureum dabit. 3. Ego vero ad draconem, velleris custodem, te ducam ; auxilio meo vellus capere poteris. » 4. Tum Medea juvenem jussit in silvam intrare. 5. Ibi Medea immane animal sopivit ; Jason autem vellus aureum capere et ad navem fugere potuit. 6. Tunc cum Medea carisque comitibus in navem conscendit et in Graeciam rediit. 7. Ibi Medeam uxorem duxit, ac post mortem Peliae, Thessaliae rex fuit.

 

—–

Textes simplifiés tirés des manuels « Invitation aux lettres latines » de Morisset, Gason, Baudffier, Thomas (1980)

A propos Robert Delord

Robert Delord
Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier : Antiquité et culture populaire Formateur (LCA / Lettres / Image / EMI / Pédagogie de projets / TICE et utilisation raisonnée du numérique / - Président de l'association et administrateur du site "Arrête ton char !" - Membre du comité d’organisation du Festival Européen Latin Grec

Sur le même thème

RESULTATS – Jeu-Concours ATC – Les Belles Lettres : Les Lettres grecques. Anthologie de la littérature grecque d’Homère à Justinien

La réponse à notre jeu-concours était l’Électre de Sophocle, traduite en 1537 par Lazare de …

Laisser un commentaire

X