Accueil » Actualités des LCA » A la une d'ATC » Lecture Cursive : Octave – Auguste

Lecture Cursive : Octave – Auguste

Octave au siège de Modène

1. Octavius, Juliae nepos, cum patrem suum quattuor annos natus amisisset, a Caesare, Juliae fratre, adoptatus est. 2. Audita Caesaris morte, nomen Caesaris sumpsit et, copiis statim conscriptis, opem Decimo Bruto tulit, qui ab Antonio Mutinae oppugnabatur. 3. Cum autem urbem oppugnatam inire non posset, ad Brutum pro nuntiis columbas misit. 4. Quibus fame confectis, litteras ad collum alligabat ; deinde a loco moenibus proximo columbas mittebat. 5. Eae autem alta aedificia petebant, ubi cibum, Bruti jussu depositum, inveniebant : ita facile capiebantur.

Générosité de l’empereur Auguste

1. Rufus quidam senator in convivio optaverat ne Caesar salvus rediret ex eo itinere quod parabat. 2. Postridie fidelis servus, qui prope cenantem dominum steterat, retulit ei verba quae ebrius fecerat. 3. Qui territus Caesari, in forum descendenti, statim occurrit. 4. Cum juravisset se malam mentem pridie habuisse, Caesarem rogavit ut sibi ignosceret. 5. Qui cum dixisset se id facturum esse, senator : « Nemo, inquit, credet te mihi ignovisse, nisi quod mihi dederis. » 6. Impetravit ille donum quod sibi flagitaverat. 7. Honeste fecit Caesar, qui etiam liberalitatem clementiae addiderit.

d’après Sénèque

Illégalités et cruautés d’Octave

1. Postea ad Urbem accessit, et quadringenti milites, ad senatum missi, consulatum ei postulaverunt. 2. Cunctante senatu, legationis princeps, ostendens gladium, in ipsa curia clamavit : « Hic faciet, nisi vos feceritis. » 3. Ita milites Octavium Caesarem, nondum viginti annos natum, vi consulem fecerunt. 4. Qui adversus inimicos crudeliorem quam ipse Sulla se ostendit ; ne pueris quidem pepercit. 5. Societate cum Antonio facta, M. Bruto, qui Caesarem interfecerat, bellum intulit atque eum superavit.

Victoire d’Actium ; mort d’Antoine et de Cléopâtre (31 avt. J.-C.)

1. Postea Octavius ab Antonio iterum dissensit, quod is Octaviam, sororem Octavii, repudiaverat et Cleopatram, Aegyptiorum reginam, uxorem duxerat. 2. Cum eo apud Actium navale proelium iniit. 3. Victus est Antonius et fugiens Aegyptum petiit ; Octavius Alexandriam, quo Antonius cum Cleopatra fugerat, brevi tempore expugnavit. 4. Antonius, omni spe sublata, mortem sibi ipse attulit. 5. Cleopatra vero, quam Octavius vivam capere atque in triumpho ducere volebat, aspidem afferri jusit, cujus morsu vitam amisit.

Octave, maître de Rome, reçoit le titre d’Auguste

1. Tandem Octavius, hostibus victis, humanum se ostendit. 2. Postquam in Italiam rediit, in urbem Romam triumphans intravit. 3. Tum, bellis in toto orbe terrarum confectis, Jani portas sua manu clausit, quae antea bis tantum clausae erant : Numa regnante, ac primo bello punico confecto. 4. Tunc omnes, post tot mala, beatam vitam agere potuerunt. 5. Octavio maximi honores a senatu concessi sunt. 6. Ipse « Augustus » nominatus est, mensisque « sextilis » eodem nomine est appellatus, quod ille mense bellis civilibus finis erat impositus. 7. Etiam erga eos, quos inimicos cognoverat, humanus fuit. 8. Legentem olim unum e nepotibus invenit : cumque puer territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus librum cepit, eoque statim reddito : « Hic vir, inquit, doctus fuit et patriam amavit. »

Auguste et les corbeaux savants

1. Pedibus saepe per urbem ambulabat. 2. Post Actiacam victoriam, occurrit ei opifex quidam, corvum tenens qui magna voce dicebat : « Ave, Caesar, victor, imperator. » 3. Augustus, corvum miratus, magna pecunia eum emit. 4. Socius opificis, ad quem nihil ex illa pecunia pervenerat, dixit Augusto illum habere alterum corvum ; quem afferri jussit Augustus. 5. Allatus corvus ea verba, quae didicerat, fecit : « Ave, Antoni, victor, imperator. » 6. Augustus, his verbis haud iratus, imperavit tamen ut socius particeps esset pecuniae ab opifice acceptae.

7. Quo exemplo incitatus, sutor quidam corvum docuit eodem modo ; sed cum parum procederet, saepe corvo dicebat : « Operam perdidi ! » 8. Tandem corvus coepit verba, quae ad laudem Augusti didicerat, bene proferre ; quibus auditis, Augustus respondit : « Satis talium salutatorum habeo. » 9. Tum corvus forte ea verba addidit, quae saepe audiverat : « Operam perdidi ! » 10. Augustus risit atque corvum emi jussit.

L’amitié de Mécène

1. Augustus familiarem habuit Maecenatem, equitem Romanum. 2. Qui, cum apud principem gratia valeret, magna humanitate curavit ut omnibus prodesset, obesset nemini. 3. Miro modo Augusti animum flectebat, cum eum ira incitatum videbat. 4. Jus olim dicebat Augustus ; Maecenas, cum timeret ne multos capitis damnaret, per multitudinem ad Augustum accedere contendit. 5. Quod cum frustra tentavisset, in tabella scripsit haec verba : « Surge tandem, carnifex ! » eamque tabellam ad Augusti pedes jecit. 6. Qua lecta, Augustus statim surrexit ; neminem eo die damnavit.

Simplicité de la vie d’Auguste

1. Habitavit Augustus in parvis aedibus, ac per annos quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. 2. Idem tamen Romam tanta cura ornavit ut jure dicere posset : « Ego ex lateritia urbe marmoream feci. » 3. Vestis ab uxore, aut a filia, aut a sorore facta ei grata erat. 4. Cibum quoque modicum capiebat. 5. Non magis quam septem horas dormiebat, somno saepe intermisso. 6. Cum audivisset senatorem quemdam, aere alieno oppressum, tamen optime dormire, culcitam ejus emit. 7. Mirantibus amicis dixit : « Habenda est ad somnum culcita, in qua homo, qui tantum debet, dormire potuit. »

Les derniers moments d’Auguste (14 après J.-C.)

1. Tandem in Campaniam se recepit, ubi etiam senex cum comitibus saepe jocabatur. 2. Extremo vitae die amicos interrogavit : « Vitaene mimum satis commode egi ? » 3. Addidit haec verba : « Vos omnes cum gaudio applaudite. » 4. Nolae quinque et septuaginta annos natus vitam amisit.

A propos Robert Delord

Robert Delord
Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier : Antiquité et culture populaire Formateur (LCA / Lettres / Image / EMI / Pédagogie de projets / TICE et utilisation raisonnée du numérique / - Président de l'association et administrateur du site "Arrête ton char !" - Membre du comité d’organisation du Festival Européen Latin Grec

Sur le même thème

Programme scolaires du 14e Festival Européen Latin Grec de Lyon (23-29 mars 2020)

Vous l’attendiez toutes et tous avec impatience, le voici : le programme “scolaires” du 14e …

Laisser un commentaire

X