Accueil » Actualités des LCA » A la une d'ATC » Lecture Cursive : Marius

Lecture Cursive : Marius

MARIUS

Les succès d’un homo novus, « homme nouveau »

1. C. Marius, humili genere natus, primum in Hispania militaverat. 2. Imperatori suo Scipioni Aemiliano carus erat propter egregiam virtutem ac studium pugnandi et laborandi. 3. Quodam die, Scipio cum amicis sermonem habebat ; unus ex eis ab eo quaesivit : 4. « Si nobis, Scipio, forte deeris, quem similem imperatorem habebit respublica ? » 5. Tum Scipio, Marium manu ostendens : « Fortasse, inquit, Marium. »

6. Postea, Marius Metelli legatus in Numidia fuit. 7. Quanquam Metellus nolebat, consulatum petiit et, contra Metelli ac ceterorum nobilium voluntatem, populus eum consulem delegit. 8. Tum in Numidiam rediit et bellum Jugurthinum, quod Metellus antea gesserat, celeriter confecit. 9. Post victoriam, Romae triumphavit : Jugurtham ante currum suum egit, deinde in carcerem Tullianum conjecit, ubi paucis post diebus fame interiit.

 

Marius vainqueur des Teutons près d’Aix-en-Provence (102)

1. Marius deinde bellum cum Cimbris et Teutonis gessit. 2. Ei novi hostes qui ab Germaniae finibus veniebant et novas sedes quaerebant, per Galliam iter fecerant et in Italiam invaserant ; nec tres duces Romani primum Barbarorum imeptum sustinuerant. 3. Marius vero Teutonos apud Aqua Sextias proelio oppressit. 4. Hostes vallem flumenque tenuerant ; ita qua militibus Romanis defuerat. 5. Quae res tamen victoriae causa fuit ; nam Marius militibus sitim metuentibus flumen ostendit et : 6. « Viri, inqui, estis ; ecce aquam illic habebitis : vallis tantum vobis occupanda est. » 7. Itaque acriter copiae pugnaverunt. 8. Magna hostium caedes fuit : non tantum aquam, sed etiam sanguinem Romani e flumine biberunt.

 

Une entrevue dramatique

1. Postquam Teutonos delevit, C. Marius occurit Cimbris qui Athesim flumen transierant Italiamque invaserant. 2. Tum Cimbri legatos ad consulem miserunt ; agros sibi suisque fratribus postulabant, quod nesciebant Teutonos magnam cladem accepisse. 3. Mario autem ab eis quaerenti : « Qui sunt fratres vestri ? », Cimbri responderunt Teutonos esse fratres. 4. Tum Marius ridens : « Omittite, inquit, fratres vestros ; tenent enim terram quam a nobis acceperunt semperque tenebunt. » 5. Legati crediderunt se ludibrio haberi ; itaque irati responderunt : « Cum Teutoni fratres huc accesserint, tum quidem non jam ludibrio nos habebitis. » 6. At Marius : « Jam adsunt, inquit, et fratres vestros statim videre potestis. » 7. Tum jussit Teutonorum duces adduci, quos Romani in proelio ceperant.

 

Marius vainqueur des Cimbres (101)

1. Postquam eas res audiverunt, Cimbri e castris exierunt et ad pugnam processerunt. 2. Marius aciem perite instruxit : nam pulvis in oculos et ora hostium vento ferebatur. 3. Ingentem cladem accepit Cimbrorum multitudo : centum octoginta milia hominum Romani ceciderunt. 4. Nec minor cum uxoribus pugna quam cum viris fuit : mulieres enim in plaustra conscenderant, unde velut e turribus adversus hostes pugnabant. 5. Postquam Romani eas vicerunt, tamen legationem ad Marium miserunt, libertatem ab eo postulantes. 6. Quod autem libertas eis non concedebatur, infantes primum suos necaverunt, deinde sibi mortem intulerunt.

 

Guerre civile entre Marius et Sylla (88)

1. Tunc Romae primum fuit civile bellum. 2. Romani enim Sullam consulem contra Mithridatem, regem Ponti, miserant ; Marius autem imperium ei eripuit. 3. Qua re iratus, Sulla cum exercitu Romam venit, eamque armis occupavit. 4. Marius, quem in vincula conjecerat, paulo post in Africam fugere potuit. 5. Dum vero Sulla bellum Mithridaticum gerit, Marius in Italiam redit. 6. Cum exercitu suo in urbem Romam intrat, et eam caedibus vastat. 7. Multis gravibusque suppliciis omnes adversae factionis nobiles affecit. 8. Quinque dies et quinque noctes milites scelera in Urbe fecerunt. 9. Sed paucis post mensibus, Marium, qui jam senex erat, morbus oppressit ; ingentique omnium laetitia interiit. 10. Et fortis in bello et crudelis in pace fuerat.

A propos Robert Delord

Robert Delord
Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier : Antiquité et culture populaire Formateur (LCA / Lettres / Image / EMI / Pédagogie de projets / TICE et utilisation raisonnée du numérique / - Président de l'association et administrateur du site "Arrête ton char !" - Membre du comité d’organisation du Festival Européen Latin Grec

Sur le même thème

Actualités de l’antiquité : 18 mai 2020

•  Les Résultats de l’admissibilité à l’agrégation externe de lettres classiques sont disponibles sur Publinet. …

Laisser un commentaire