Patronus et clientes
Patronus et clientes mutuam fidem servant. Itaque patronus clientes suos defendit et clientes patrono suo dediti sunt.
Quotidie enim, prima luce, clientes ad domum divitis civis veniunt ; huc concurrunt et patronum salutant (id est salutatio). Patronus igitur eos in atrio accipit : clientes patrono familiares sunt.
Quamobrem, in adversis rebus, patronus benignus est et aures suas clientibus dant. Ille enim sportulam, vestimenta, domicilium, agros, medicum aut causidicum clientibus praebet.
Pro autem beneficiis acceptis, clientes patrono opem in negotiis et privatis et publicis ferunt. Clientes ergo in foro, thermis, spectaculisque patronum prosequentur et defendunt (id est adsectatio). Suffragari quoque patrono debent.
———-
Texte appareillé au format pdf : Patronus et clientes