Accueil » Actualités des LCA » A la une d'ATC » Lecture cursive : la Guerre de Troie

Lecture cursive : la Guerre de Troie

Les origines de la guerre

1. Antiquis temporibus, Menelaus rex cum Helena uxore Spartae vitam agebat. 2. Olim Paris, Priami filius, Spartam venit ibique Menelai hospes fuit. 3. Paris autem, validus adulescens, Helenam, mulierum pulcherrimam, rapuit et cum ea celeriter Trojam rediit. 4. Itaque omnes Graeciae reges constituerunt cum Trojanis bellum gerere et Menelao uxorem reddere. 5. Naves multas celerrime paraverunt et in portum Aulidem convenerunt. 6. Toti classi praeerat Agamemnon, Menelai frater, rex Mycenarum.

 

La colère de Diane

1. Diu adversi venti Graecos in portu Aulide retinuerunt. 2. Tum Agamemnon Calchantem interrogavit, isque regi respondit : 3. « Diana dea tibi irata est, quod cervam ejus sacram in silva vulneravisti. 4. Itaque adversos ventos movet. 5. Cum autem filiam tuam Iphigeniam deae immolaveris, tunc classis e portu exire et Trojae litus petere poterit. » 6. Calchantis verba Agamemnoni magnum dolorem fecerunt, nam filia ei cara erat. 7. Agamemnon tamen deae invitus paruit. 8. Regis jussu, Ulixes Mycenas properavit et puellae dixit : 9. « Noli domi manere ; celeriter veni Aulidem ; ibi Achilles, pulcher juvenis et dux fortis, te uxorem ducet. »

 

Le sacrifice d’Iphigénie

1. Iphigenia, Ulixis verbis credens, cum Clytaemnestra matre Aulidem venit. 2. Propinqua vero puellae mors omnes Graecos vehementer movebat. 3. Nec tamen Iphigeniae dolor, nec Cytaemnestrae preces, neque Achillis ira superbum regem vincere potuit : pater filiam ad aram duxit. 4. Jam sacerdos ferrum in manu habet, mx miseram Iphigeniam immolabit. 5. Eodem autem tempore Diana pro puella ante aram cervam collocavit. 6. Ita Agamemnon non Iphigeniam, sed cervam immolavit. 7. Tunc Graecorum classis Asiam petere potuit. 8. Iphigeniam autem dea in Chersonesum Tauricam duxit. 9. Ibi sacerdos fuit in deae templo.

 

Les combats devant Troie

1. In campo, inter mare et oppidum Trojam, omnes fortiter pugnabant. 2. Nam Graeci et Trojani fortes milites eorumque duces periti erant. 3. Achilles autem ceteros Graecos virtutis fama superabat. 4. Trojani vero omnem spem in Hectore, Priami filio, habebant. 5. Duorum virorum facta Homerus poeta nobis narravit. 6. Olim Achilles, quod Agamemnoni iratus erat, pugnae non interfuit ; Graeci magnam cladem acceperunt. 7. Hostes usque ad Graecorum naves, quas nautae in litus traxerant, clam venerunt earumque partem igne deleverunt. 8. Unus ex Achillis comitibus, Patroclus, hostes pellere potuit ; Hector autem eum in acie interfecit. 9. Tum Achilles cum Hectore pugnare constituit.

 

La mort d’Hector

1. Achilles cum omnibus Graecis adversus hostes processit. 2. Trojani in oppidum fugerunt ; solus Hector pro moenibus manserat et Achillem fortiter exspectabat. 3. Tamen, quod Achillis vim sustinere non potuit, circum urbem mox fugit. 4. Achilles vero eum interficere potuit. 5. Hectoris corpori non pepercit : ejus enim pedes ad currum alligavit corpusque ante Trojanorum oculos in pulvere traxit. 6. Quis dicere poterit patris et matris et uxoris et omnium Trojanorum dolorem ? 7. Postridie Priamus rex in Graecorum castra venit et Achillem movere potuit ; is Hectoris corpus misero seni reddidit.

 

Le cheval de bois

1. Graeci tamen urbem Trojam non ceperant. 2. Tunc Ulixes, Ithacae rex, vir callidus, fraudem invenit. 3. Milites, Ulixis jussu, equum ligneum fecerunt. 4. Equus tam altus erat quam collis, tam latus quam navis. 5. Fortes duces, Ulixes et Menelaus et Pyrrhus, Achillis filius, in eum ingentem equum intravere. 6. Tum ceteri Graeci in naves conscenderunt ac propinquam insulam petiverunt. 7. Equum autem in Trojae litore reliquere. 8. Mane Trojani, hostium classem non jam videntes, sine metu ex oppido in campum exierunt. 9. Magna erat eorum laetitia : nonne Graeci post tam multos annos abierant ?

 

Le succès de la ruse

1. Plurimi Trojani cupiebant tam mirum equum in oppidum trahere, quod eorum admirationem movebat. 2. Laocoon tamen sacerdos atque Cassandra, Priami filia, eos ita monuerunt : 3. « Nolite id facere ; timete Graecorum donum. » 4. Trojani nec Laocoontis nec Cassandrae verba crediderunt, sed equum in oppidum ad Minervae templum traxerunt. 5. Media autem nocte, milites graeci ex equo exierunt. 6. Ad oppidi custodes clam processerunt eosque celeriter interfecerunt. 7. Jam Graecorum classis ad Trojae litus redierat ; milites, de navibus exeuntes, per campum urbem petierunt. 8. Ulixes autem ejusque comites portas aperuere ; ita Graecorum exercitus in urbem invasit.

 

La ruine de Troie

1. Graeci non tantum viros, sed etiam mulieres et senes et infantes sine misericordia necaverunt. 2. Pyrrhus, Achillis filius, in Priami domum in primis intravit ibique senem interfecit. 3. Tandem milites victores omnes urbis domos, etiam sacra templa incenderunt. 4. Ita antiquam urbem, quae diu omnium admirationem moverat, deleverunt. 5. Arbores in eo loco creverunt ubi fuerant alta Trojae moenia. 6. Solus e ducibus trojanis, Aeneas cum patre et filio et paucis comitibus saevam mortem effugere potuit. 7. Postea ad Italiae litus pervenit, ibique urbem condidit : ejus incolae Romanorum majores fuerunt.

 

Origines troyennes de Rome

1. Post saevum proelium, Troja urbs a Graecis capta erat. 2. Graeci non tantum viros, sed etiam mulieres et senes et infantes sine misericordia ceciderant aut in vincula conjecerant. 3. Milites victores omnia moenia deleverant, universas urbis domos, etiam sacra templa diripuerant. 4. Aeneas solus e ducibus trojanis saevam mortem effugerat. 5. Cum patre et filio in navem conscendit et patriam reliquit. 6. Sed mox fluctus magno vento vehementer sublati sunt. 7. Aeneas, a tempestate tectus matris Veneris opera, in Africam salvus pervenit, ubi ipse ejusque comites a Didone, quae Carthaginiensibus praeerat, benigne accepti sunt. 8. Aeneas mirabilem reginae pulchritudinem animadvertit, et amore captus apud eam vivebat, cum Mercurius deus, a Jove missus, jussit eum Italiam petere ibique novam urbem condere. 9. Quae urbs nominata est Lavinium, quod Aeneas Laviniam, cujus pater regionis rex erat, uxorem duxerat. 10. Aeneae autem filius in propinquis collibus Albam Longam ipse condidit. 11. Post multos annos Romulus in illa urbe natus est.

 

Textes abrégés et simplifiés tirés des manuels « Invitation aux lettres latines » de Morisset, Gason, Baudffier, Thomas (1980)

A propos Robert Delord

Robert Delord
Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier : Antiquité et culture populaire Formateur (LCA / Lettres / Image / EMI / Pédagogie de projets / TICE et utilisation raisonnée du numérique / - Président de l'association et administrateur du site "Arrête ton char !" - Membre du comité d’organisation du Festival Européen Latin Grec

Sur le même thème

Jeu-Concours : Méthod’Latin de Jérémie Pinguet (éditions Ellipses)

Arrête Ton Char, en partenariat avec les Éditions Ellipses (https://www.editions-ellipses.fr), vous fait gagner 3 exemplaires de Méthod’Latin, …

Laisser un commentaire

X