Lecture cursive : Alexandre le Grand

Naissance et jeunesse d’Alexandre

1. Fortuna Philippo, Macedonum regi, uno die tres jucundas res dedit. 2. Regis enim auriga in Olympiis vicerat ; unus e Macedonum ducibus acri impetu hostium exercitum superaverat ; validus filius, Alexander, regi natus erat. 3. Tum sacerdotes Philippo dixerunt : « Omina Alexandro secunda sunt. 4. Infans tuus, inter victorias natus, magna faciet : omnes hostes vincet, regnum tuum augebit. 5. Cum longinquas gentes vicerit, Alexandri fama per orbem terrarum volabit. »

6. Philippus sacerdotum omina magno gaudio accepit. 7. Alexandri autem vires in dies crescebant, quod puer corpus saepe exercebat armisque cum aequalibus certabat. 8. Ita validus et fortis adulescens fuit.

 

Le cheval Bucéphale

1. Philippus Bucephalum, equum insigni pulchritudine, se ferocem emerat. 2. Rex tam pulchrum equum nunquam viderat, sed nullus eques Bucephalum domare potuerat. 3. Itaque equus nunquam currum traxerat nec cursu certaverat. 4. At Alexander : “Habete fidem virtuti meae : Bucephalum mox domabo.”

5. Tam difficili rei adulescens magnam sollertiam adhibuit. 6. Bucephali enim caput ad solem vertit, quod corporis umbra equum terrebat. 7. Deinde facile in equum, metu levatum, ascendere potuit. 8. Philippus autem : “Regnum meum, inquit, filio meo satis magnum non erit, quoniam omnia Alexandro facilia sunt.

 

Alexandre et le médecin Philippe

1. Alexander rex in arida Asiae regione bellum gerebat, cum ingens calor eum oppressit. 2. Tum Alexander : « Ego, inquit, in frigida Cydni aqua corpus lavabo ; vos reditum meum exspectabitis. » 3. Quanquam omnes eum reprehendebant, rex in flumen se precipitauit, sed ubi primum ex aqua exiit, vires ei defuere. 4. Itaque comites ducem suum in cubiculi posuere. 5. Nullus autem medicus eum morbum novi generis curare poterat. 6. Tunc regis comites Philippi, docti medici, meminerunt ; eum adeunt atque ei dicunt : 7. « Nemo regem curare potest. 8. Tu autem non idem es ac ceteri medici ; nos omnem spem in te ponimus : ingenio tuo rex noster valebit. » 9. Philippus respondit : « Idoneum remedium regi vestro parabo : Alexander mox valebit. » 10. Eodem tempore, amicus quidam litteras ad regem scripsit, eumque de nefaria medici mente ita admonuit : 11. « Alexander, Philippus tibi insidias parat ; ei credere non debes, quia improbus et tibi inimicus est. 12. Darii, Persarum regis, familiaris est ; ab eo pecuniam accepit. 13. Philippi remedium certam mortem tibi afferet. 14. Paulo post, medicus intrat, ad cubile accedit, simulque regi remedium praebet. 15. Tum Alexander ei litteras dat. 16. Dum Philippus eas legit, rex remedium sine timore haurit. 17. Bene fecit, nam eo remedio vires et bonam valetunidem sibi restituit. 18. Universi autem tam probo medico gratiam habuere, quoniam ejus diligentia rex salvus erat.

 

Fondation d’Alexandrie

1. Post patris mortem, Alexander primum ad Asiam, deinde ad Aegyptorum fines longa via contendit. 2. Persarum rex, qui Aegyptios antea in servitutem redegerat, ingentem cladem ibi accepit : hic equi, illic milites humi misere jacebant.

3. Tunc Alexander urbem Alexandriam in litore condidit. 4. Brevi tempore omnium gentium classes eo conveniebant. 5. Nautae, sine metu navigantes, etiam nocte cursum ad portum facile tenebant. 6. Nam prope urbem, in Pharo insula, ignes in alta turri accensi certam viam ostendebant. 7. Multi quoque poetae et sapientes Alexandriae vivebant, quod in Museo litteris studere poterant. 8. Scimus urbis famam in dies crevisse omniumque admirationem movisse.

 

Un conquérant insatiable

1. Alexander, qui Darii ingentes equitum et peditum copias jam oppresserat, multa Persarum oppida cepit. 2. Cujus milites tum duces suos interrogaverunt : 3. “Quamdiu Alexander regnandi gratia forunam temptabit ? 4. Quis eum a dubiis consilis tandem prohibebit ? 5. Quae regna direpturus est, quas divitias petiturus est ? 6. Nonne mox domum redibimus ? 7. Semperne praesens bellu geremus, insidias atque incredibilia pericula metuemus ? 8. Num ad fines orbis terrarum nos invitos dedeucet ?”

9. Alexander vero, cui nihil satis erat, non dubitavit agmina, contra omnium opinionem, ad opulentas Indorum civitates ducere. 10. Porum regem magno proelio superavit. 11. Qua in pugna, Bucephalum equum, quem miles sagitta vulneraverat, amisit. 12. Cujus in honorem, unam ex eis urbibus, quas postea in Asia condidit, Bucephalam appelavit.

 

Le retour d’AlexandreDe Alexandri reditu

1. Meministis multa Persarum oppida ab Alexandro oppugnata et direpta esse. 2. Persis superatis, Macedonum rex in Indorum fines invaserat. 3. Milites vero de fortuna sua desperare coeperunt. 4. Itaque legatio, ex omnium sententia ad regem missa, dixit : 5. “Certamina et vulnera, Barbarorum saevitiam atque scelera, maximam inopiam forti animo semper sustinuimus. 6. Virtutis testimonia ab equitatu peditibusque tibi saepe data sunt. 7. Magna juventutis pars pro gloria tua necata est. 8. Scuta et arma nostra, potius quam obsides, saepe auxilium et praesidium tibi fuere. 9. Quousque tandem periculis nos objicies, acerbamque militiam ferre nos coges ? 10. Quando in patria nos remittes ?” 11. Alexander, tam justis verbis commotus, legatis benigne exceptis, non magis procedere constituit. 12. Paulo post, Babylone maxima opera suscepturus erat, cum, morbo oppressus, florens aetate interiit. 13. Ad senectutem quidem non pervenerat, sed ejus nomen ab antiquis colebatur.

 

Textes abrégés et simplifiés inspirés du De viris illustribus urbis Romae de Lhomond et tirés des manuels “Invitation aux lettres latines” de Morisset, Gason, Baudffier, Thomas (1980)

A propos Robert Delord

Robert Delord
Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier : Antiquité et culture populaire Formateur (LCA / Lettres / Image / EMI / Pédagogie de projets / TICE et utilisation raisonnée du numérique / - Président de l'association et administrateur du site "Arrête ton char !" - Membre du comité d’organisation du Festival Européen Latin Grec

Sur le même thème

Les nouvelles de l’Antiquité (04 janvier 2021)

Les dossiers précédents : Les nouvelles de l’antiquité du 21 décembre Les nouvelles de l’antiquité …

Laisser un commentaire