Texte construit – Horatius Cocles : You shall not pass !

Texte construit – Horatius Cocles : You shall not pass !

– Document au format pdf : Texte – Horatius Cocles – you shall not pass

Texte construit – Quomodo Horatius Cocles pontem Sublicium tenuit

Tarquinius Superbus, septimus et ultimus rex Romanorum, ubi in exsilium ab iratis Romanis ejectus est, a Porsena, rege Etruscorum, auxilium petiit. Mox Porsena magnis cum copiis Romam venit, et ipsa urbs summo in periculo erat. Omnibus in partibus exercitus Romanus victus erat. Jam rex montem Janiculum occupaverat. Numquam antea Romani tanto metu tenebantur. Ex agris in urbem properabant et summo studio urbem ipsam muniebant.

Altera urbis pars muris, altera flumine satis muniri videbatur. Sed erat pons in flumine qui hostibus iter paene dedit. Tum Horatius Cocles, fortis vir, magna voce dixit : « Rescindite pontem, Romani ! Brevi tempore Porsena in urbem copias suas traducet ». Jam hostes in ponte erant, sed Horatius cum duobus comitibus ad extremam pontis partem properavit, et hi soli aciem hostium sustinuerunt. Tum vero cives Romani pontem a tergo rescindere incipiunt, et hostes frustra Horatium superare temptant.

Mox, ubi parva pars pontis mansit, Horatius jussit comites discedere et solus mira constantia impetum illius totius exercitus sustinebat. Denique magno fragore pons in flumen decidit. Tum vero Horatius tergum vertit et armatus in aqua desiluit. In eum hostes multa tela jecerunt ; incolumis autem per fluctus ad alteram ripam tranavit. Ei propter tantas res gestas populus Romanus non solum alia magna praemia dedit sed etiam statuam Horati in loco publico posuit.

texte tiré de l’ouvrage Latin for beginners de Benjamin L. D’Ooge, 1909.

A propos Robert Delord

Enseignant Lettres Classiques (Acad. Grenoble) Auteur - Conférencier - Formateur : Antiquité et culture populaire - Président de l'association "Arrête ton char !" - Membre du comité de pilotage du PNF LCA "les Rendez-vous de l'Antiquité" - Organisateur du Prix Littérature Jeunesse Antiquité

Laisser un commentaire

X